Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma,
  2. vix oculis animoque fides, tune ille reclusi
  3. [*](iam rarissimum Baehrens: amarissimum M: rarissimum )[*](scis Vollmer: scit M. )
  4. liminis et parvae custos inglorius arae?
  5. unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti
  6. Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!
  7. o velox pietas! steriles hic nuper harenas,
  8. adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis
  9. saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
  10. cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes
  11. ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
  12. an Getica venere lyra? stupet ipse labores
  13. annus, et angusti bisseno limite menses
  14. longaevum mirantur opus. deus attulit arces
  15. erexitque suas atque obluctantia saxa
  16. summovit nitens et magno pectore montem
  17. reppulit: immitem credas iussisse novercam.
  18. Ergo age. seu patrios liber iam legibus Argos
  19. incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,
  20. sive tui solium Iovis et virtute parata
  21. astra tenes, haustumque tibi succincta beati