Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Pollius et causas designat desidis anni,
  2. quod coleris maiore tholo, nec litora pauper
  3. nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis,
  4. sed nitidos postes Graisque effulta metallis
  5. culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti
  6. ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma,
  7. vix oculis animoque fides, tune ille reclusi
  8. [*](iam rarissimum Baehrens: amarissimum M: rarissimum )[*](scis Vollmer: scit M. )
  9. liminis et parvae custos inglorius arae?
  10. unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti
  11. Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!
  12. o velox pietas! steriles hic nuper harenas,
  13. adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis
  14. saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
  15. cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes
  16. ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
  17. an Getica venere lyra? stupet ipse labores
  18. annus, et angusti bisseno limite menses
  19. longaevum mirantur opus. deus attulit arces
  20. erexitque suas atque obluctantia saxa
  21. summovit nitens et magno pectore montem