Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. teque nihil laesum viridi renovabo senecta
  2. concedamque diu iuvenes spectare nepotes,
  3. donec et hic sponsae maturus et illa marito,
  4. rursus et ex illis soboles nova grexque protervus
  5. nunc umeris inreptet avi. nunc agmine blando
  6. certatim placidae concurrat ad oscula Pollae.
  7. nam templis numquam statuetur terminus aevi.
  8. dum me flammigeri portabit machina caeli,
  9. nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos
  10. nec Tiburna domus solisque cubilia Gades.’
  11. sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem
  12. populeaque movens albentia tempora silva
  13. et Styga et aetherii iuravit fulmina patris.
  1. Di, quibus audaces amor est servare carinas
  2. saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
  3. sternite molle fretum placidumque advertite votis
  4. concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
  5. ‘grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo
  6. depositum, iuvenis dubio committitur alto
  7. Maecius atque animae partem super aequora nostrae