Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. numina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam?
  2. quas referam grates? Parcarum fila tenebo
  3. extendamque colus—duram seio vincere Mortem—,
  4. avertam luctus et tristia damna vetabo
  5. teque nihil laesum viridi renovabo senecta
  6. concedamque diu iuvenes spectare nepotes,
  7. donec et hic sponsae maturus et illa marito,
  8. rursus et ex illis soboles nova grexque protervus
  9. nunc umeris inreptet avi. nunc agmine blando
  10. certatim placidae concurrat ad oscula Pollae.
  11. nam templis numquam statuetur terminus aevi.
  12. dum me flammigeri portabit machina caeli,
  13. nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos
  14. nec Tiburna domus solisque cubilia Gades.’
  15. sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem
  16. populeaque movens albentia tempora silva
  17. et Styga et aetherii iuravit fulmina patris.
  1. Di, quibus audaces amor est servare carinas
  2. saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
  3. sternite molle fretum placidumque advertite votis