Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti
  2. Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!
  3. o velox pietas! steriles hic nuper harenas,
  4. adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis
  5. saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
  6. cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes
  7. ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
  8. an Getica venere lyra? stupet ipse labores
  9. annus, et angusti bisseno limite menses
  10. longaevum mirantur opus. deus attulit arces
  11. erexitque suas atque obluctantia saxa
  12. summovit nitens et magno pectore montem
  13. reppulit: immitem credas iussisse novercam.
  14. Ergo age. seu patrios liber iam legibus Argos
  15. incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,
  16. sive tui solium Iovis et virtute parata
  17. astra tenes, haustumque tibi succincta beati
  18. nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:
  19. huc ades et genium templis nascentibus infer,
  20. non te Lenia nocens nec pauperis arva Molorchi