Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
  2. sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,
  3. sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque
  4. [*](et Aldus: in M: ab Baehrens: a Phillimon. )[*](alte tamen ac Markland: ad te tamen at M: alte et tamen at Vollmer: alter Phillimon (alterius next line). )
  5. has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
  6. libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
  7. ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,[*]()
  8. si tam dura placent—hominem [*]() gemis—heu mihi! subdo
  9. ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
  10. servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
  11. imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
  12. castiget luctus? gemit inter bella peremptum
  13. Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
  14. et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
  15. quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi
  16. te tantum cupientis erum; sed maior in ore
  17. spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
  18. optarent multum Graiae cuperentque Latinae
  19. sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum
  20. callida sollicito revocavit Thesea filo,
  21. nec Paris Oebalios talis visurus amores