Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. altius in sensus maioraque vulnera vincit
  2. plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
  3. sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,
  4. sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque
  5. [*](et Aldus: in M: ab Baehrens: a Phillimon. )[*](alte tamen ac Markland: ad te tamen at M: alte et tamen at Vollmer: alter Phillimon (alterius next line). )
  6. has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
  7. libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
  8. ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,[*]()
  9. si tam dura placent—hominem [*]() gemis—heu mihi! subdo
  10. ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
  11. servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
  12. imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
  13. castiget luctus? gemit inter bella peremptum
  14. Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
  15. et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
  16. quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi