Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et fratrum gemitus: alte tamen ac [*]() procul intrat
  2. altius in sensus maioraque vulnera vincit
  3. plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
  4. sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,
  5. sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque
  6. [*](et Aldus: in M: ab Baehrens: a Phillimon. )[*](alte tamen ac Markland: ad te tamen at M: alte et tamen at Vollmer: alter Phillimon (alterius next line). )
  7. has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
  8. libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
  9. ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,[*]()
  10. si tam dura placent—hominem [*]() gemis—heu mihi! subdo
  11. ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
  12. servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
  13. imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
  14. castiget luctus? gemit inter bella peremptum
  15. Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
  16. et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
  17. quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi
  18. te tantum cupientis erum; sed maior in ore
  19. spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
  20. optarent multum Graiae cuperentque Latinae
  21. sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum