Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. lugendique modos, miserum est primaeva parenti
  2. pignora surgentesque—nefas!—accendere natos;
  3. durum et deserti praerepta coniuge partem
  4. conclamare tori, maesta et lamenta sororum
  5. et fratrum gemitus: alte tamen ac [*]() procul intrat
  6. altius in sensus maioraque vulnera vincit
  7. plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
  8. sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,
  9. sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque
  10. [*](et Aldus: in M: ab Baehrens: a Phillimon. )[*](alte tamen ac Markland: ad te tamen at M: alte et tamen at Vollmer: alter Phillimon (alterius next line). )
  11. has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
  12. libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
  13. ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,[*]()
  14. si tam dura placent—hominem [*]() gemis—heu mihi! subdo
  15. ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
  16. servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
  17. imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
  18. castiget luctus? gemit inter bella peremptum