Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque
  2. [*](et Aldus: in M: ab Baehrens: a Phillimon. )[*](alte tamen ac Markland: ad te tamen at M: alte et tamen at Vollmer: alter Phillimon (alterius next line). )
  3. has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
  4. libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
  5. ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,[*]()
  6. si tam dura placent—hominem [*]() gemis—heu mihi! subdo
  7. ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
  8. servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
  9. imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
  10. castiget luctus? gemit inter bella peremptum
  11. Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
  12. et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
  13. quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi
  14. te tantum cupientis erum; sed maior in ore
  15. spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
  16. optarent multum Graiae cuperentque Latinae
  17. sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum
  18. callida sollicito revocavit Thesea filo,
  19. nec Paris Oebalios talis visurus amores
  20. rusticus invitas deiecit in aequora pinus.
  21. non fallo aut cantus adsueta licentia ducit: