Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ceu notus caderes tristi gladiator harena,
  2. ingemuere mori; magni quod Caesaris ora
  3. inter tot Scythicas Libycasque, et [*]() litore Rheni
  4. et Pharia de gente feras, quas perdere vile est,
  5. unius amissi tetigit iactura leonis.
  1. Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
  2. lugendique modos, miserum est primaeva parenti
  3. pignora surgentesque—nefas!—accendere natos;
  4. durum et deserti praerepta coniuge partem
  5. conclamare tori, maesta et lamenta sororum
  6. et fratrum gemitus: alte tamen ac [*]() procul intrat
  7. altius in sensus maioraque vulnera vincit
  8. plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
  9. sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,