Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. infelix cavea et clausas circum undique portas
  2. hoc licuisse nefas placidi tumuere [*]() leones,
  3. tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum
  4. aspicere, et totas duxere in lumina frontes.
  5. at non te primo fusum novus obruit ictu
  6. ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti
  7. a media iam morte redit, nec protinus omnes
  8. terga dedere minae, sicut sibi conscius alti
  9. vulneris adversum moriens it miles in hostem
  10. [*](nunc strata Postgate: monstrata M: constrata s: deposita Clark, who considers monstrata due to iv. 31 above. )[*](tumuere Baehrens: timuere .M. )
  11. attollitque manum et ferro labente minatur:
  12. sic piger ille gradu solitoque exutus honore
  13. firmat hians oculos animamque hostemque requirit.
  14. Magna tamen subiti tecum solacia leti,
  15. victe. feres, quod te maesti populusque patresque,
  16. ceu notus caderes tristi gladiator harena,
  17. ingemuere mori; magni quod Caesaris ora
  18. inter tot Scythicas Libycasque, et [*]() litore Rheni
  19. et Pharia de gente feras, quas perdere vile est,
  20. unius amissi tetigit iactura leonis.
  1. Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis