Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. depromit pharetra telum breve, quod neque flexis
  2. cornibus aut solito torquet stridore, sed una
  3. emisit contenta manu laevamque soporae [*]()
  4. Naidos aversa fertur tetigisse sagitta.
  5. illa diem pariter surgens hostemque protervum
  6. vidit et in fontem, niveos ne panderet artus,
  7. [*](et tamen M: it tamen s. )[*](haec m Pol. (from P): et M: sed Krohn. )[*](niveae M: viridi Markland: curvae, nitidae edd.: vivae Slater, niveae is certainly doubtful, though lie may be thinking of flowers. )[*](soporae Krohn: soporem M. )
  8. sic tota cum veste ruit. stagnisque sub altis
  9. Pana sequi credens ima latus implicat alga.
  10. quid faceret subito deceptus praedo? nec altis
  11. credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet
  12. pellis et a tenero nandi rudis: omnia questus,
  13. immitem Bromium,[*]() stagna invida et invida tela,
  14. primaevam visu platanum, cui longa propago
  15. innumeraeque manus et iturus in aethera vertex,
  16. deposuit iuxta vivamque adgessit harenam
  17. optatisque aspergit aquis et talia mandat:
  18. ‘vive diu nostri pignus memorabile voti,