Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet
  2. arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo
  3. incurvata vadis redit inde cacumine recto
  4. ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis
  5. atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.
  6. [*](praedocta cui non W. R. Hardie, C.R. xviii. p. 158. )[*](vertere Pol. (from P): vescere M. )[*](docuit .V: decuit s. )
  7. quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas,
  8. Naides. et faciles, satis est, date carmina Fauni.
  9. Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae;
  10. ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen [*]() unam
  11. in Pholoen. silvis haec [*]() fluminibusque sequentis
  12. nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat,
  13. iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci
  14. rura Quirinalesque fuga suspensa per agros
  15. Caelica tesca subit; ibi demum victa labore,
  16. fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti
  17. stant sine fraude lares, flavos collegit amictus
  18. artius et niveae [*]() posuit se margine ripae,
  19. insequitur velox pecorum deus et sua credit
  20. conubia; ardenti ianuam suspiria librat
  21. pectore, iam praedae levis imminet, ecce citatos
  22. advertit Diana gradus, dum per iuga septem
  23. errat Aventinaeque legit vestigia cervae.
  24. paenituit vidisse deam. conversaque fidas
  25. ad comites: ‘numquamne avidis arcebo rapinis
  26. hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici
  27. decrescet mihi turba chori?’ sic deinde locuta
  28. depromit pharetra telum breve, quod neque flexis
  29. cornibus aut solito torquet stridore, sed una
  30. emisit contenta manu laevamque soporae [*]()
  31. Naidos aversa fertur tetigisse sagitta.
  32. illa diem pariter surgens hostemque protervum
  33. vidit et in fontem, niveos ne panderet artus,
  34. [*](et tamen M: it tamen s. )[*](haec m Pol. (from P): et M: sed Krohn. )[*](niveae M: viridi Markland: curvae, nitidae edd.: vivae Slater, niveae is certainly doubtful, though lie may be thinking of flowers. )[*](soporae Krohn: soporem M. )
  35. sic tota cum veste ruit. stagnisque sub altis
  36. Pana sequi credens ima latus implicat alga.
  37. quid faceret subito deceptus praedo? nec altis
  38. credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet
  39. pellis et a tenero nandi rudis: omnia questus,
  40. immitem Bromium,[*]() stagna invida et invida tela,
  41. primaevam visu platanum, cui longa propago
  42. innumeraeque manus et iturus in aethera vertex,
  43. deposuit iuxta vivamque adgessit harenam
  44. optatisque aspergit aquis et talia mandat:
  45. ‘vive diu nostri pignus memorabile voti,
  46. arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae
  47. tu saltem declinis ama, preme frondibus undam.
  48. illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno
  49. aestuet aut dura feriatur grandine; tantum
  50. spargere tu laticem et foliis turbare memento.
  51. tunc ego teque diu recolam dominamque benignae
  52. sedis et inlaesa tutabor utramque senecta,
  53. ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra
  54. populus et nostrae stupeant tua germina pinus.’
  55. sic ait. illa dei veteres animata calores
  56. uberibus stagnis obliquo pendula trunco
  57. incubat atque umbris scrutatur amantibus undas,
  58. sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet
  59. nec patitur tactus, tandem eluctata sub auras
  60. libratur fundo rursusque enode cacumen
  61. ingeniosa levat, veluti descendat in imos
  62. stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais
  63. odit et exclusos invitat gurgite ramos
  64. Haec tibi parva quidem genitali luce paramus
  65. [*](Bromium M: Brimo Scaliger: Bormum Ellis. Satyrs and Sileni, owed allegiance and therefore trusted for help. b Oak and bay. )
  66. dona, sed ingenti forsan victura sub aevo.
  67. tu, cuius placido posuere in pectore sedem
  68. blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus,
  69. cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes
  70. improba, sed medius per honesta et dulcia limes,
  71. incorrupte fidem nullosque experte tumultus
  72. et secrete, palam quom [*]() digeris ordine vitam,
  73. idem auri facilis contemptor et optimus idem
  74. comere divitias opibusque immittere lucem:
  75. hac longum florens animi morumque iuventa
  76. Iliacos aequare senes et vincere persta,
  77. quos pater Elysium, genetrix quos detulit annos:
  78. hoc illi duras exoravere sorores,
  79. hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem
  80. ardua magnanimi revirescet gloria Blaesi.
  1. Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas,
  2. humanae sollers imitator, psittace, linguae,
  3. quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
  4. hesternas, miserande, dapes moriturus inisti
  5. nobiscum, et gratae carpentem munera mensae
  6. errantemque toris mediae plus tempore noctis
  7. vidimus, adfatus etiam meditataque verba
  8. [*](quom Vollmer: quod M: quo Baehrens: qui Doni. Vopiscus and Pollius. cultivated an elegant leisure. )
  9. reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes
  10. ille canorus habes, cedat Phaethontia vulgi
  11. fabula: non soli celebrant sua funera cygni.
  12. At tibi quanta domus rutila testudine fulgens,
  13. conexusque ebori virgarum argenteus ordo,
  14. argutumque tuo stridentia limina cornu,
  15. et, querulae iam sponte, fores! vacat ille beatus
  16. carcer et augusti [*]() nusquam convicia tecti!
  17. Huc doctae stipentur aves, quis nobile fandi
  18. ius Natura dedit: plangat Phoebeius ales
  19. auditasque memor penitus dimittere voces
  20. sturnus et Aonio versae certamine picae,
  21. quique refert iungens iterata vocabula perdix,
  22. et quae Bistonio queritur soror orba cubili:
  23. ferte simul gemitus cognataque ducite flammis
  24. funera et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:
  25. ‘Occidit aeriae celeberrima gloria gentis
  26. psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae;
  27. quem non gemmata volucris Iunonia cauda
  28. vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales,
  29. nec quas umenti Numidae rapuere sub austro,
  30. ille salutator regum nomenque locutus
  31. Caesareum et queruli quondam vice functus amici,
  32. nunc conviva levis monstrataque reddere verba
  33. tam facilis! quo tu, Melior dilecte, recluso
  34. numquam solus eras. at non inglorius umbris
  35. mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo
  36. [*](augusti M: angusti s. into magpies. into a nightingale; according to Pliny (loc cit.) these birds could be taught both Latin and Greek. )
  37. et tenues Arabum respirant gramine plumae
  38. Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti
  39. scandet odoratos Phoenix felicior ignes.’
  1. Quid tibi nunc strata [*]() mansuescere profuit ira?
  2. quid scelus humanasque animo dediscere caedes
  3. imperiumque pati et domino parere minori?
  4. quid? quod abire domo rursusque in claustra reverti
  5. suetus et a capta iam sponte recedere praeda
  6. insertasque manus laxo dimittere morsu?
  7. occidis, altarum vastator docte ferarum,
  8. non grege Massylo curvaque indagine clausus,
  9. non formidato supra venabula saltu
  10. incitus aut caeco foveae deceptus hiatu,
  11. sed victus fugiente fera. stat cardine aperto
  12. infelix cavea et clausas circum undique portas
  13. hoc licuisse nefas placidi tumuere [*]() leones,
  14. tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum
  15. aspicere, et totas duxere in lumina frontes.
  16. at non te primo fusum novus obruit ictu
  17. ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti
  18. a media iam morte redit, nec protinus omnes
  19. terga dedere minae, sicut sibi conscius alti
  20. vulneris adversum moriens it miles in hostem
  21. [*](nunc strata Postgate: monstrata M: constrata s: deposita Clark, who considers monstrata due to iv. 31 above. )[*](tumuere Baehrens: timuere .M. )
  22. attollitque manum et ferro labente minatur:
  23. sic piger ille gradu solitoque exutus honore
  24. firmat hians oculos animamque hostemque requirit.
  25. Magna tamen subiti tecum solacia leti,
  26. victe. feres, quod te maesti populusque patresque,
  27. ceu notus caderes tristi gladiator harena,
  28. ingemuere mori; magni quod Caesaris ora
  29. inter tot Scythicas Libycasque, et [*]() litore Rheni
  30. et Pharia de gente feras, quas perdere vile est,
  31. unius amissi tetigit iactura leonis.
  1. Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
  2. lugendique modos, miserum est primaeva parenti
  3. pignora surgentesque—nefas!—accendere natos;
  4. durum et deserti praerepta coniuge partem
  5. conclamare tori, maesta et lamenta sororum
  6. et fratrum gemitus: alte tamen ac [*]() procul intrat
  7. altius in sensus maioraque vulnera vincit
  8. plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
  9. sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,
  10. sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque
  11. [*](et Aldus: in M: ab Baehrens: a Phillimon. )[*](alte tamen ac Markland: ad te tamen at M: alte et tamen at Vollmer: alter Phillimon (alterius next line). )
  12. has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
  13. libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
  14. ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,[*]()
  15. si tam dura placent—hominem [*]() gemis—heu mihi! subdo
  16. ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
  17. servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
  18. imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
  19. castiget luctus? gemit inter bella peremptum
  20. Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
  21. et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
  22. quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi
  23. te tantum cupientis erum; sed maior in ore
  24. spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
  25. optarent multum Graiae cuperentque Latinae
  26. sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum
  27. callida sollicito revocavit Thesea filo,
  28. nec Paris Oebalios talis visurus amores
  29. rusticus invitas deiecit in aequora pinus.
  30. non fallo aut cantus adsueta licentia ducit:
  31. vidi et adhuc video, qualem nec bella canentem
  32. litore virgineo Thetis occultavit Achillen,
  33. nec circum saevi fugientem moenia Phoebi
  34. Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.
  35. qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque
  36. pulchrior et tantum domino minor! illius unus
  37. ante decor, quantum praecedit clara minores
  38. luna faces quantumque alios premit. Hesperos ignes.
  39. [*](diesque M: decusque Peyrared: deisque Dom. )[*](hominem M: homo enim Macnaghten. by Pliny (N.II. x. 122) as being given a fine funeral. The stag is that of Silvia (Aen. xii. 475). )
  40. non tibi femineum vultu decus oraque supra
  41. mollis honos, quales dubiae post crimina formae
  42. de sexu transire iubent, torvoque virilis
  43. gratia; nec petulans acies blandique severo
  44. igne oculi, qualis, bellus iam casside, visu [*]()
  45. Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro
  46. crinis, et obsessae nondum primoque micantes
  47. flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem
  48. educat Eurotas, teneri sic integer aevi
  49. Elin adit primosque Iovi puer adprobat annos,
  50. nam pudor unde novae menti [*]() tranquillaque morum
  51. temperies teneroque animus maturior aevo,
  52. carmine quo repetisse [*]() queam? saepe ille volentem
  53. castigabat enim studioque altisque iuvabat
  54. consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam
  55. ille suus vultumque tuo sumebat ab ore:
  56. dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama
  57. Cecropiamque fidem, sed laudum terminus esto,
  58. quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra
  59. speravit tardi reditus Eumaeus Ulixis.
  60. Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus
  61. eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi?
  62. o quam divitiis censuque exutus opinio
  63. [*](bellus iam casside visu Krohn: bellis i. c. v. M: casside missa Pol.: demissa casside visu Slater. )[*](novae Skutsch: notae M: menti M2: mentis M: unde notem, ingenuae edd. )[*](repetisse Postqate: potasse M; par esse Saftien: pensasse s etc. manhood. Others take "crimina dubiae formae " as " the crime that causes ambiguous appearance " (crime, because forbidden by Domitian, cf. iii. 4. 73, iv. 3. 13). )
  64. fortior, Urse, fores! si vel fumante ruina
  65. ructassent dites Vesuvina incendia Locroe
  66. seu Pollentinos mersissent flumina saltus
  67. seu Lucanus Acir [*]() seu Thybridis impetus altas
  68. in dextrum torsisset aquas, paterere serena
  69. fronte deos; sive alma fidem messesque negasset
  70. Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato
  71. larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum
  72. Invidia infelix animi vitalia vidit
  73. laedendique vias. vitae modo cardine [*]() adultae
  74. nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille
  75. cum tribus Eleis unam trieterida lustris.
  76. attendit torvo tristis Rhamnusia vultu,
  77. ac primum implevitque toros oculisque nitorem
  78. addidit ac solito sublimius ora levavit,
  79. heu! misero letale favens. seseque videndo
  80. torsit et invidia [*]() mortemque amplexa iacenti
  81. iniecit nexu [*]() carpsitque immitis adunca
  82. ora verenda manu. quinto vix Phosphoros ortu [*]()
  83. rorantem sternebat equum: iam litora duri
  84. saeva. Philete. senis, durumque Acheronta videbas,
  85. quo domini clamate sono! non saevius atros
  86. nigrasset planctu genetrix tibi salva [*]() lacertos,
  87. nec pater; et certe qui vidit funera frater
  88. [*](Acir Madcig: ager M. )[*](cardine Gronovius: carmen M, defended by Ellis, J. Ph. 13. )[*](invidia M: invidiam Heinsius: invidit Ellis. )[*](nexu Schwartz: nexus M. )[*](quinto ortu Schrader: quinta hora M. )[*](salva Polster: saeva M. destroyed by an eruption (not, of course, of Vesuvius). )
  89. erubuit vinci, sed nec servilis adempto
  90. ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos
  91. et Cilicum messes, Phariaeque exempta volucri
  92. cinnama et Assyrio manantes gramine sucos
  93. et domini fletus: hos tantum hausere favillae,
  94. hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos
  95. restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa
  96. quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris
  97. quam gemitus, sed et ipse iuvat 1? quid terga dolori,
  98. Urse, damus? quid damna foves et pectore iniquo
  99. vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis?
  100. quid caram crucias tam saevis luctibus umbram?
  101. eximius licet ille animi meritusque doleri:
  102. solvisti, subit ille pios carpitque quietem
  103. Elysiam clarosque illic fortasse parentes
  104. invenit; aut illi per amoena silentia Lethes
  105. forsan Avernales adludunt undique mixtae
  106. Naides, obliquoque notat Proserpina vultu.
  107. pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton,
  108. forsan et ipse dabit moresque habitusque decoros
  109. monstrabit gaudens similemque docebit amorem.[*]()
  110. [*](iuvat M: iubet, vetat edd. )[*](amorem s: amori M: amari s. )
  1. Lucani proprium diem frequentet,
  2. quisquis collibus Isthmiae Diones
  3. docto pectora concitatus oestro
  4. pendentis bibit ungulae liquorem.
  5. ipsi, quos penes est honor canendi,
  6. vocalis citharae repertor Arcas
  7. et tu Bassaridum rotator Euhan
  8. et Paean et Hyantiae sorores,
  9. laetae purpureas novate vittas,
  10. crinem comite, candidamque vestem
  11. perfundant hederae recentiores.
  12. docti largius evagentur amnes,
  13. et plus Aoniae virete silvae,
  14. et, si qua patet aut [*]() diem recepit,
  15. sertis mollibus expleatur umbra.
  16. centum Thespiacis odora lucis
  17. stent altaria victimaeque centum,
  18. quas Dirce lavat aut alit Cithaeron:
  19. Lucanum canimus, favete linguis,
  20. vestra est ista dies, favete, Musae,
  21. dum qui vos geminas tulit per artes,
  22. et vinctae pede vocis et solutae.
  23. Romani colitur chori sacerdos.
  24. [*](patet aut m: pater aut L: patera ut M: patulam Markland.: Patareus noni. Verrall. Pegasus, which Statius here places on the Isthmus; he seems to confuse it with Pirene, the spring at Corinth (cf. Tlteb. iv. 60). Pirene was also connected with the Pegasus story, see Pindar. Ol. 13. 60. It is not clear what Dione (Venus) has to do with the Isthmus. )
  25. Felix—heu nimis!—et beata tellus,
  26. quae pronos Hyperionis meatus
  27. summis Oceani vides in undis
  28. stridoremque rotae cadentis audis,
  29. quae Tritonidi [*]() fertiles Athenas
  30. unctis, Baetica, provocas trapetis:
  31. Lucanum potes imputare terris!
  32. hoc plus quam Senecam dedisse mundo
  33. aut dulcem generasse Gallionem.
  34. attollat refluos in astra fontes
  35. Graio nobilior Melcte Baetis 2;
  36. Baetim, Mantua, provocare noli.
  37. Natum protinus atque humum per ipsam
  38. primo murmure dulce vagientem
  39. blando Calliope sinu recepit,
  40. tum primum posito remissa luctu
  41. longos Orpheos exuit dolores
  42. et dixit: ‘puer o dicate Musis,
  43. longaevos cito transiture vates,
  44. non tu flumina nec greges ferarum
  45. nec plectro Getieas movebis ornos,
  46. sed septem iuga Martiumque Thybrim
  47. et doctos equites et eloquente
  48. cantu purpureum trabes senatum,
  49. nocturnas alii Phrygum ruinas
  50. et tardi reducis vias Ulixis
  51. et puppem temerariam Minervae,
  52. trita vatibus orbita, sequantur:
  53. tu carus Latio memorque gentis
  54. carmen fortior exseris togatum.
  55. ac primum teneris adhuc in annis
  56. [*](Tritonidi Bentley: tritonide M. )[*](Melcte Petis M: m & eleb & is L. )
  57. hides [*]() Hectora Thessalosque currus
  58. et supplex Priami potentis aurum,
  59. et sedes reserabis inferorum,
  60. ingratus Nero dulcibus theatris
  61. et noster tibi proferetur Orpheus.
  62. dices culminibus Remi vagantis
  63. infandos domini nocentis ignes.
  64. hinc castae titulum decusque Pollae-
  65. iocunda dabis adlocutione.
  66. mox coepta generosior iuventa
  67. albos ossibus Italis Philippos
  68. et Pharsalica bella detonabis,
  69. convulsum [*]() ducis inter arma divi,
  70. libertate gravem pia Catonem
  71. et gratum popularitate Magnum.
  72. tu Pelusiaci scelus Canopi
  73. deflebis pius et Pharo cruenta
  74. Pompeio dabis altius sepulcrum.
  75. haec primo iuvenis canes sub aevo,
  76. ante annos Culicis Maroniani.
  77. cedet Musa rudis ferocis Enni
  78. et docti furor arduus Lucreti,
  79. et qui per freta duxit Argonautas,
  80. et qui corpora prima transfigurat.
  81. quid maius loquar? ipsa te Latinis
  82. Aeneis venerabitur canentem.
  83. nec solum dabo carminum nitorem,
  84. [*](ludes L: laudes M1: laudas m. )[*](convulsum Slater: quo fulmen LM, et Dom., quod Markland. Troy, (ii.) A Catachthonion, or Journey to the Underworld, (iii.) A Praise of Nero, (iv.) The Story of Orpheus, (v.) a de- )
  85. sed taedis genialibus dicabo
  86. doctam atque ingenio tuo decoram,
  87. qualem blanda Venus daretque Iuno
  88. forma, simplicitate, comitate,
  89. censu, sanguine, gratia, decore,
  90. et vestros hymenaeon ante postes
  91. festis cantibus ipsa personabo.
  92. o saevae nimium gravesque Parcae!
  93. o numquam data longa fata summis!
  94. cur plus, ardua, casibus patetis?
  95. cur saeva vice magna non senescunt?
  96. sic natum Nasamonii Tonantis
  97. post ortus obitusque fulminatos
  98. angusto Babylon premit sepulcro.
  99. sic fixum Paridis manu frementis [*]()
  100. Peliden Thetis horruit cadentem.
  101. sic ripis ego murmurantis Hebri
  102. non mutum caput Orpheos sequebar.
  103. sic et tu—rabidi nefas tyranni!—iussus
  104. praecipitem subire Lethen,
  105. dum pugnas canis arduaque voce
  106. das solacia grandibus sepulcris,
  107. —o dirum scelus! o scelus!—tacebis.’
  108. sic fata est leviterque decidentes
  109. abrasit lacrimas nitente plectro.
  110. At tu, seu rapidum poli per axem
  111. Famae curribus arduis levatus,
  112. qua surgunt animae potentiores,
  113. [*](frementis s: prementis LM. neque te decora neque tuis virtutibus. of the Libyan god Ammon (= Jupiter). )
  114. terras despicis et sepulcra rides;
  115. seu pacis merito nemus reclusi
  116. felix Elysii tenes in oris,
  117. quo Pharsalica turba congregatio,
  118. et te nobile carmen insonantem
  119. Pompei comitantur et Catones,
  120. seu [*]() magna sacer et superbus umbra
  121. noscis [*]() Tartaron et procul noeentum
  122. audis verbera pallidumque visa
  123. matris lampade respicis Neronem,
  124. adsis lucidus et vocante Polla
  125. unum, quaeso, diem deos silentum
  126. exores: solet hoc patere limen
  127. ad nuptas redeuntibus maritis.
  128. haec te non thiasis procax dolosis
  129. falsi numinis induit figura,
  130. ipsum sed colit et frequentat ipsum
  131. imis altius insitum medullis,
  132. ac solacia vana [*]() subministrat
  133. vultus, qui simili notatus auro
  134. stratis praenitet incubatque somno
  135. securae. procul hinc abite, Mortes:
  136. haec vitae genialis est origo.
  137. cedat luctus atrox genisque manent
  138. iam dulces lacrimae dolorque festus,
  139. quicquid fleverat ante, nunc adoret.
  140. [*](seu Heinsius: tu LM: dum Bursian. )[*](noscis Haupt: nescis LM. )[*](vana L M: vera Baehrens. Protesilaus, who was allowed to return to his wife for one day. Laodamia venerated her husband in the form of )

Tibi certe, Polli dulcissime et hac cui tam fideliter inhaeres quiete dignissime. non habeo diu probandam libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri frequenter expaveris, quotiens in illius facundiae tuae penetrali seductus altius litteras intro et in omnes a te studiorum sinus ducor. Securus itaque tertius hic silvarum nostrarum liber ad te mittitur. Habuerat quidem te secundus testem sed hic habet auctorem. Nam primum limen eius Hercules Surrentinus aperit, quem in litore tuo consecratum, statim ut videram, his versibus adoravi. Sequitur libellus, quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem, Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum. Merebatur et Claudi Etrusci mei pietas aliquod ex studiis nostris solacium, cum lugeret veris—quod iam

rarissimum [*]() est—lacrimis senem patrem. Earinus praeterea, Germanici nostri libertus—scis [*]() quamdiu desiderium eius moratus sim. cum petisset ut capillos suos. quos eum geminata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, versibus dedicarem. Summa est egloga. qua mecum secedere Neapolim Claudiam meam exhortor. Hic. si verum dicimus, sermo et quidem securus, ut cum uxore et qui persuadere malit quam placere. Huic praecipue libello favebis. cum scias hanc destinationem quietis meae tibi maxime intendere meque non tam in patriam quam ad te secedere. Vale.

  1. Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra
  2. Pollius et causas designat desidis anni,
  3. quod coleris maiore tholo, nec litora pauper
  4. nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis,
  5. sed nitidos postes Graisque effulta metallis
  6. culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti
  7. ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma,
  8. vix oculis animoque fides, tune ille reclusi
  9. [*](iam rarissimum Baehrens: amarissimum M: rarissimum )[*](scis Vollmer: scit M. )
  10. liminis et parvae custos inglorius arae?
  11. unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti
  12. Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!
  13. o velox pietas! steriles hic nuper harenas,
  14. adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis
  15. saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
  16. cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes
  17. ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
  18. an Getica venere lyra? stupet ipse labores
  19. annus, et angusti bisseno limite menses
  20. longaevum mirantur opus. deus attulit arces
  21. erexitque suas atque obluctantia saxa
  22. summovit nitens et magno pectore montem
  23. reppulit: immitem credas iussisse novercam.
  24. Ergo age. seu patrios liber iam legibus Argos
  25. incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,
  26. sive tui solium Iovis et virtute parata
  27. astra tenes, haustumque tibi succincta beati
  28. nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:
  29. huc ades et genium templis nascentibus infer,
  30. non te Lenia nocens nec pauperis arva Molorchi
  31. nec formidatus Nemees ager antraque poscunt
  32. Thracia nec Pharii polluta altaria regis,
  33. sed felix simplexque domus fraudumque malarum
  34. inscia et hospitibus superis dignissima sedes,
  35. pone truces arcus agmenque immite pharetrae
  36. et regum multo perfusum sanguine robur,
  37. instratumque umeris dimitte ingentibus [*]() hostem:
  38. [*](rigentibus Gerart: gerentibus M: ingentibus Markland. )
  39. hic tibi Sidonio celsum pulvinar acantho
  40. texitur et signis crescit torus asper eburnis.
  41. pacatus mitisque veni nec turbidus ira
  42. nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge
  43. confectum thiasis et multo fratre madentem
  44. detinuit qualemque vagae post crimina noctis
  45. Thespius obstupuit, totiens socer, hic tibi festa
  46. gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus [*]() irae
  47. annua veloci peragunt certamina lustro.
  48. hic templis inscriptus avo gaudente sacerdos
  49. parvus adhuc similisque tui. cum prima
  50. novercae monstra manu premeres atque exanimata doleres.
  51. Sed quaenam subiti, veneranda, exordia templi,
  52. dic age, Calliope; socius tibi grande sonabit
  53. Alcides tensoque modos mutabitur arcu.
  54. Tempus erat. caeli cum torrentissimus axis
  55. incumbit terris ictusque Hyperione multo
  56. acer anhelantes incendit Sirius agros,
  57. iamque dies aderat, profugis cum regibus aptum
  58. fumat Aricinum Triviae nemus et face multa
  59. conscius Hippolyti splendet lacus; ipsa coronat
  60. emeritos Diana canes et spicula terget
  61. et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis
  62. [*](caestibus M: testibus s: caedibus Markland. The jovial and amatory character of the god is a common theme of ancient literature. of Zeus. iv. 8 is addressed. Diana in her precinct by the lake. The lake of Nemi is )
  63. Itala terra focis Hecateidas excedit idus.
  64. ast ego, Dardaniae quamvis sub collibus Albae
  65. rus proprium magnique ducis mihi munere currens
  66. unda domi curas mulcere aestusque levare
  67. sufficerent, notas Sirenum nomine rupes
  68. facundique larem Polli non hospes habebam,
  69. assidue moresque viri pacemque novosque
  70. Pieridum flores intactaque carmina discens.
  71. forte diem Triviae dum litore ducimus udo
  72. angustasque fores adsuetaque tecta gravati
  73. frondibus et patula defendimus arbore soles,
  74. delituit caelum et subitis lux candida cessit
  75. nubibus ac tenuis graviore favonius austro
  76. immaduit; qualem Libyae Saturnia nimbum
  77. attulit, Iliaco dum dives Elissa marito
  78. donatur testesque ululant per devia nymphae.
  79. diffugimus. festasque dapes redimitaque vina
  80. abripiunt famuli: nec quo convivia migrent,
  81. quamvis innumerae gaudentia rura superne
  82. insedere domus et multo culmine dives
  83. mons nitet: instantes sed proxima quaerere nimbi
  84. suadebant laesique fides reditura sereni.
  85. stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi
  86. et magnum Alciden humili lare parva premebat,
  87. fluctivagos nautas scrutatoresque profundi
  88. vix operire capax, huc omnis turba coimus,
  89. huc epulae ditesque tori coetusque ministrum
  90. stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.
  91. non cepere fores, angustaque deficit aedes.
  92. erubuit risitque deus dilectaque Polli
  93. corda subit blandisque virum complectitur ulnis.
  94. ‘tune," inquit. " largitor opum, qui mente profusa
  95. tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti
  96. Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,
  97. tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus
  98. aeraque, tot scripto viventes lumine ceras
  99. fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam
  100. te gauderet, erat? longo tu tramite nudos
  101. texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,
  102. nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,
  103. ne sorderet iter. curvi tu litoris ora
  104. clausisti calidas gemina testudine nymphas.
  105. vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni
  106. Pollius: et tales hilaris tamen intro penates
  107. et litus, quod pandis, amo. sed proxima sedem
  108. despicit ei tacite ridet mea limina Iuno.
  109. da templum dignasque tuis conatibus aras.
  110. quas puppes velis nolint transire secundis,
  111. quo pater aetherius mensisque accita deorum
  112. turba et ab excelso veniat soror hospita templo.
  113. nec te, quod solidus contra riget umbo maligni
  114. montis et immenso non umquam exesus ab aevo,
  115. terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo
  116. asperaque invitae perfringam viscera terrae.
  117. incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.
  118. non Amphioniae steterint velocius arces
  119. Pergameusve labor.’ dixit mentemque reliquit.
  120. Nec mora. eum scripta formatur imagine tela.
  121. innumerae coiere manus: his caedere silvas
  122. et levare trabes, illis immergere curae
  123. fundamenta solo. coquitur pars umida terrae
  124. protectura hiemes atque exclusura pruinas,
  125. indomitusque silex curva fornace liquescit.
  126. praecipuus sed enim labor est exscindere dextra
  127. oppositas rupes et saxa negantia ferro,
  128. hic pater ipse loci positis Tirynthius armis
  129. insudat validaque solum deforme bipenni,