Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
- quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
- hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
- et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
- omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
- macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas
- arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
- moenia! nos docto melius potiemur alumno.
- Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
- iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?