Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
  2. Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
  3. per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
  4. candida purpureo distinguitur area gyro;
  5. hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
  6. quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
  7. hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
  8. et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
  9. omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
  10. macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas
  11. arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
  12. moenia! nos docto melius potiemur alumno.
  13. Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
  14. iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
  15. saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo
  16. conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra
  17. palmite maturo rorantia lumina tersit
  18. Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
  19. saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,
  20. et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas