Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
  2. quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
  3. ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
  4. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
  5. Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
  6. per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
  7. candida purpureo distinguitur area gyro;
  8. hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
  9. quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
  10. hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
  11. et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
  12. omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
  13. macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas
  14. arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
  15. moenia! nos docto melius potiemur alumno.
  16. Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
  17. iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?