Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. angitur et domino contra recubante proculque
  2. Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
  3. una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
  4. quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
  5. ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
  6. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
  7. Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
  8. per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
  9. candida purpureo distinguitur area gyro;
  10. hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
  11. quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
  12. hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
  13. et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
  14. omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
  15. macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas