Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,
  2. angitur et domino contra recubante proculque
  3. Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
  4. una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
  5. quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
  6. ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
  7. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
  8. Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
  9. per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
  10. candida purpureo distinguitur area gyro;
  11. hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
  12. quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
  13. hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
  14. et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
  15. omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
  16. macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas
  17. arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi