Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- aera respirat pelago circumflua Nesis;
- inde vagis omen felix Euploea carinis
- quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,
- angitur et domino contra recubante proculque
- Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
- una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
- quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
- ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
- saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
- Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
- per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
- candida purpureo distinguitur area gyro;
- hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
- quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
- hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
- et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
- omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
- macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas
- arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
- moenia! nos docto melius potiemur alumno.
- Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
- iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
- saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo
- conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra
- palmite maturo rorantia lumina tersit
- Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
- saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,
- et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas
- Dorida montani cupierunt prendere Panes.
- Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos
- Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes
- servitium, nec te cultu Tirynthia vincat
- aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti
- blanda Therapnaei placent [*]() vineta Galaesi.
- hic ubi Pierias exercet Pollius artes,
- seu volvit monitus, quos dat Gargettius auctor, [*](Graia . Graia Gevart: grata . grata M. )[*](isti . . placent M: istis . . placeant s. )
- seu nostram quatit ille chelyn seu dissona nectit
- carmina sive minax ultorem stringit iambon:
- hinc levis e scopulis meliora ad carmina Siren
- advolat, hinc motis audit Tritonia cristis.
- tune rapidi ponunt flatus, maria ipsa vetantur
- obstrepere, emergunt pelago doctamque trahuntur
- ad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant.
- Vive, Midae gazis et Lydo ditior auro,
- Troica et Euphratae supra diademata felix,
- quem non ambigui fasces, non mobile vulgus,
- non leges, non castra ferent, qui pectore magno
- spemque metumque domas voto [*]() sublimior omni,
- exemptus fatis indignantemque refellens
- Fortunam; dubio quem non in turbine rerum
- deprendet suprema dies, sed abire paratum
- ac plenum vita. nos. vilis turba, caducis
- deservire bonis semperque optare parati,
- spargimur in casus: celsa tu mentis ab arce
- despicis errantes humanaque gaudia rides,
- tempus erat. eum te geminae suffragia terrae
- diriperent celsusque duas veherere per urbes,
- inde Dicarcheis multum venerande colonis,
- hine adscite meis, pariterque his largus et illis
- ac iuvenile calens plectrique errore superbus,
- at nunc discussa rerum caligine verum
- aspicis—illo alii rursus iactantur in alto—,
- et tua securos portus placidamque quietem
- intravit non quassa ratis, sic perge nec umquam [*](voto Waller: tuto M: vitio, motu, titulo edd. )
- emeritam in nostras puppem dimitte procellas.
- tuque, nurus inter longe praedocta Latinas
- parque viro mentem, cui non [*]() praecordia curae,
- non frontem vertere [*]() minae, sed candida semper
- gaudia et in vultu curarum ignara voluptas;
- non tibi sepositas infelix strangulat arca
- divitias avidique animum dispendia torquent
- fenoris: expositi census et docta fruendi
- temperies. non ulla deo meliore cohaerent
- pectora, non alias docuit [*]() Concordia mentes.
- discite securi, quorum de pectore mixtae
- in longum coiere faces sanetusque pudicae
- servat amicitiae leges amor. ite per annos
- saeculaque et priscae titulos praecedite famae.
- Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet
- arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo
- incurvata vadis redit inde cacumine recto
- ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis
- atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem. [*](praedocta cui non W. R. Hardie, C.R. xviii. p. 158. )[*](vertere Pol. (from P): vescere M. )[*](docuit .V: decuit s. )
- quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas,
- Naides. et faciles, satis est, date carmina Fauni.
- Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae;
- ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen [*]() unam
- in Pholoen. silvis haec [*]() fluminibusque sequentis
- nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat,
- iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci
- rura Quirinalesque fuga suspensa per agros
- Caelica tesca subit; ibi demum victa labore,
- fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti
- stant sine fraude lares, flavos collegit amictus
- artius et niveae [*]() posuit se margine ripae,
- insequitur velox pecorum deus et sua credit
- conubia; ardenti ianuam suspiria librat
- pectore, iam praedae levis imminet, ecce citatos
- advertit Diana gradus, dum per iuga septem
- errat Aventinaeque legit vestigia cervae.
- paenituit vidisse deam. conversaque fidas
- ad comites: ‘numquamne avidis arcebo rapinis
- hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici
- decrescet mihi turba chori?’ sic deinde locuta
- depromit pharetra telum breve, quod neque flexis
- cornibus aut solito torquet stridore, sed una
- emisit contenta manu laevamque soporae [*]()
- Naidos aversa fertur tetigisse sagitta.
- illa diem pariter surgens hostemque protervum
- vidit et in fontem, niveos ne panderet artus, [*](et tamen M: it tamen s. )[*](haec m Pol. (from P): et M: sed Krohn. )[*](niveae M: viridi Markland: curvae, nitidae edd.: vivae Slater, niveae is certainly doubtful, though lie may be thinking of flowers. )[*](soporae Krohn: soporem M. )
- sic tota cum veste ruit. stagnisque sub altis
- Pana sequi credens ima latus implicat alga.
- quid faceret subito deceptus praedo? nec altis
- credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet
- pellis et a tenero nandi rudis: omnia questus,
- immitem Bromium,[*]() stagna invida et invida tela,
- primaevam visu platanum, cui longa propago
- innumeraeque manus et iturus in aethera vertex,
- deposuit iuxta vivamque adgessit harenam
- optatisque aspergit aquis et talia mandat:
- ‘vive diu nostri pignus memorabile voti,
- arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae
- tu saltem declinis ama, preme frondibus undam.
- illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno
- aestuet aut dura feriatur grandine; tantum
- spargere tu laticem et foliis turbare memento.
- tunc ego teque diu recolam dominamque benignae
- sedis et inlaesa tutabor utramque senecta,
- ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra
- populus et nostrae stupeant tua germina pinus.’
- sic ait. illa dei veteres animata calores
- uberibus stagnis obliquo pendula trunco
- incubat atque umbris scrutatur amantibus undas,
- sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet
- nec patitur tactus, tandem eluctata sub auras
- libratur fundo rursusque enode cacumen
- ingeniosa levat, veluti descendat in imos
- stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais
- odit et exclusos invitat gurgite ramos
- Haec tibi parva quidem genitali luce paramus [*](Bromium M: Brimo Scaliger: Bormum Ellis. Satyrs and Sileni, owed allegiance and therefore trusted for help. b Oak and bay. )
- dona, sed ingenti forsan victura sub aevo.
- tu, cuius placido posuere in pectore sedem
- blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus,
- cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes
- improba, sed medius per honesta et dulcia limes,
- incorrupte fidem nullosque experte tumultus
- et secrete, palam quom [*]() digeris ordine vitam,
- idem auri facilis contemptor et optimus idem
- comere divitias opibusque immittere lucem:
- hac longum florens animi morumque iuventa
- Iliacos aequare senes et vincere persta,
- quos pater Elysium, genetrix quos detulit annos:
- hoc illi duras exoravere sorores,
- hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem
- ardua magnanimi revirescet gloria Blaesi.
- Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas,
- humanae sollers imitator, psittace, linguae,
- quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
- hesternas, miserande, dapes moriturus inisti
- nobiscum, et gratae carpentem munera mensae
- errantemque toris mediae plus tempore noctis
- vidimus, adfatus etiam meditataque verba [*](quom Vollmer: quod M: quo Baehrens: qui Doni. Vopiscus and Pollius. cultivated an elegant leisure. )
- reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes
- ille canorus habes, cedat Phaethontia vulgi
- fabula: non soli celebrant sua funera cygni.
- At tibi quanta domus rutila testudine fulgens,
- conexusque ebori virgarum argenteus ordo,
- argutumque tuo stridentia limina cornu,
- et, querulae iam sponte, fores! vacat ille beatus
- carcer et augusti [*]() nusquam convicia tecti!
- Huc doctae stipentur aves, quis nobile fandi
- ius Natura dedit: plangat Phoebeius ales
- auditasque memor penitus dimittere voces
- sturnus et Aonio versae certamine picae,
- quique refert iungens iterata vocabula perdix,
- et quae Bistonio queritur soror orba cubili:
- ferte simul gemitus cognataque ducite flammis
- funera et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:
- ‘Occidit aeriae celeberrima gloria gentis
- psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae;
- quem non gemmata volucris Iunonia cauda
- vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales,
- nec quas umenti Numidae rapuere sub austro,
- ille salutator regum nomenque locutus
- Caesareum et queruli quondam vice functus amici,
- nunc conviva levis monstrataque reddere verba
- tam facilis! quo tu, Melior dilecte, recluso
- numquam solus eras. at non inglorius umbris
- mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo [*](augusti M: angusti s. into magpies. into a nightingale; according to Pliny (loc cit.) these birds could be taught both Latin and Greek. )
- et tenues Arabum respirant gramine plumae
- Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti
- scandet odoratos Phoenix felicior ignes.’
- Quid tibi nunc strata [*]() mansuescere profuit ira?
- quid scelus humanasque animo dediscere caedes
- imperiumque pati et domino parere minori?
- quid? quod abire domo rursusque in claustra reverti
- suetus et a capta iam sponte recedere praeda
- insertasque manus laxo dimittere morsu?
- occidis, altarum vastator docte ferarum,
- non grege Massylo curvaque indagine clausus,
- non formidato supra venabula saltu
- incitus aut caeco foveae deceptus hiatu,
- sed victus fugiente fera. stat cardine aperto
- infelix cavea et clausas circum undique portas
- hoc licuisse nefas placidi tumuere [*]() leones,
- tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum
- aspicere, et totas duxere in lumina frontes.
- at non te primo fusum novus obruit ictu
- ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti
- a media iam morte redit, nec protinus omnes
- terga dedere minae, sicut sibi conscius alti
- vulneris adversum moriens it miles in hostem [*](nunc strata Postgate: monstrata M: constrata s: deposita Clark, who considers monstrata due to iv. 31 above. )[*](tumuere Baehrens: timuere .M. )
- attollitque manum et ferro labente minatur:
- sic piger ille gradu solitoque exutus honore
- firmat hians oculos animamque hostemque requirit.
- Magna tamen subiti tecum solacia leti,
- victe. feres, quod te maesti populusque patresque,
- ceu notus caderes tristi gladiator harena,
- ingemuere mori; magni quod Caesaris ora
- inter tot Scythicas Libycasque, et [*]() litore Rheni
- et Pharia de gente feras, quas perdere vile est,
- unius amissi tetigit iactura leonis.
- Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
- lugendique modos, miserum est primaeva parenti
- pignora surgentesque—nefas!—accendere natos;
- durum et deserti praerepta coniuge partem
- conclamare tori, maesta et lamenta sororum
- et fratrum gemitus: alte tamen ac [*]() procul intrat
- altius in sensus maioraque vulnera vincit
- plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
- sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,
- sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque [*](et Aldus: in M: ab Baehrens: a Phillimon. )[*](alte tamen ac Markland: ad te tamen at M: alte et tamen at Vollmer: alter Phillimon (alterius next line). )
- has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
- libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
- ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,[*]()
- si tam dura placent—hominem [*]() gemis—heu mihi! subdo
- ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
- servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
- imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
- castiget luctus? gemit inter bella peremptum
- Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
- et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
- quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi
- te tantum cupientis erum; sed maior in ore
- spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
- optarent multum Graiae cuperentque Latinae
- sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum
- callida sollicito revocavit Thesea filo,
- nec Paris Oebalios talis visurus amores
- rusticus invitas deiecit in aequora pinus.
- non fallo aut cantus adsueta licentia ducit:
- vidi et adhuc video, qualem nec bella canentem
- litore virgineo Thetis occultavit Achillen,
- nec circum saevi fugientem moenia Phoebi
- Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.
- qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque
- pulchrior et tantum domino minor! illius unus
- ante decor, quantum praecedit clara minores
- luna faces quantumque alios premit. Hesperos ignes. [*](diesque M: decusque Peyrared: deisque Dom. )[*](hominem M: homo enim Macnaghten. by Pliny (N.II. x. 122) as being given a fine funeral. The stag is that of Silvia (Aen. xii. 475). )
- non tibi femineum vultu decus oraque supra
- mollis honos, quales dubiae post crimina formae
- de sexu transire iubent, torvoque virilis
- gratia; nec petulans acies blandique severo
- igne oculi, qualis, bellus iam casside, visu [*]()
- Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro
- crinis, et obsessae nondum primoque micantes
- flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem
- educat Eurotas, teneri sic integer aevi
- Elin adit primosque Iovi puer adprobat annos,
- nam pudor unde novae menti [*]() tranquillaque morum
- temperies teneroque animus maturior aevo,
- carmine quo repetisse [*]() queam? saepe ille volentem
- castigabat enim studioque altisque iuvabat
- consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam
- ille suus vultumque tuo sumebat ab ore:
- dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama
- Cecropiamque fidem, sed laudum terminus esto,
- quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra
- speravit tardi reditus Eumaeus Ulixis.
- Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus
- eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi?
- o quam divitiis censuque exutus opinio [*](bellus iam casside visu Krohn: bellis i. c. v. M: casside missa Pol.: demissa casside visu Slater. )[*](novae Skutsch: notae M: menti M2: mentis M: unde notem, ingenuae edd. )[*](repetisse Postqate: potasse M; par esse Saftien: pensasse s etc. manhood. Others take "crimina dubiae formae " as " the crime that causes ambiguous appearance " (crime, because forbidden by Domitian, cf. iii. 4. 73, iv. 3. 13). )
- fortior, Urse, fores! si vel fumante ruina
- ructassent dites Vesuvina incendia Locroe
- seu Pollentinos mersissent flumina saltus
- seu Lucanus Acir [*]() seu Thybridis impetus altas
- in dextrum torsisset aquas, paterere serena
- fronte deos; sive alma fidem messesque negasset
- Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato
- larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum
- Invidia infelix animi vitalia vidit
- laedendique vias. vitae modo cardine [*]() adultae
- nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille
- cum tribus Eleis unam trieterida lustris.
- attendit torvo tristis Rhamnusia vultu,
- ac primum implevitque toros oculisque nitorem
- addidit ac solito sublimius ora levavit,
- heu! misero letale favens. seseque videndo
- torsit et invidia [*]() mortemque amplexa iacenti
- iniecit nexu [*]() carpsitque immitis adunca
- ora verenda manu. quinto vix Phosphoros ortu [*]()
- rorantem sternebat equum: iam litora duri
- saeva. Philete. senis, durumque Acheronta videbas,
- quo domini clamate sono! non saevius atros
- nigrasset planctu genetrix tibi salva [*]() lacertos,
- nec pater; et certe qui vidit funera frater [*](Acir Madcig: ager M. )[*](cardine Gronovius: carmen M, defended by Ellis, J. Ph. 13. )[*](invidia M: invidiam Heinsius: invidit Ellis. )[*](nexu Schwartz: nexus M. )[*](quinto ortu Schrader: quinta hora M. )[*](salva Polster: saeva M. destroyed by an eruption (not, of course, of Vesuvius). )
- erubuit vinci, sed nec servilis adempto
- ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos
- et Cilicum messes, Phariaeque exempta volucri
- cinnama et Assyrio manantes gramine sucos
- et domini fletus: hos tantum hausere favillae,
- hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos
- restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa
- quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris
- quam gemitus, sed et ipse iuvat 1? quid terga dolori,
- Urse, damus? quid damna foves et pectore iniquo
- vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis?
- quid caram crucias tam saevis luctibus umbram?
- eximius licet ille animi meritusque doleri:
- solvisti, subit ille pios carpitque quietem
- Elysiam clarosque illic fortasse parentes
- invenit; aut illi per amoena silentia Lethes
- forsan Avernales adludunt undique mixtae
- Naides, obliquoque notat Proserpina vultu.
- pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton,
- forsan et ipse dabit moresque habitusque decoros
- monstrabit gaudens similemque docebit amorem.[*]() [*](iuvat M: iubet, vetat edd. )[*](amorem s: amori M: amari s. )
- Lucani proprium diem frequentet,
- quisquis collibus Isthmiae Diones
- docto pectora concitatus oestro
- pendentis bibit ungulae liquorem.
- ipsi, quos penes est honor canendi,
- vocalis citharae repertor Arcas
- et tu Bassaridum rotator Euhan
- et Paean et Hyantiae sorores,
- laetae purpureas novate vittas,
- crinem comite, candidamque vestem
- perfundant hederae recentiores.
- docti largius evagentur amnes,
- et plus Aoniae virete silvae,
- et, si qua patet aut [*]() diem recepit,
- sertis mollibus expleatur umbra.
- centum Thespiacis odora lucis
- stent altaria victimaeque centum,
- quas Dirce lavat aut alit Cithaeron:
- Lucanum canimus, favete linguis,
- vestra est ista dies, favete, Musae,
- dum qui vos geminas tulit per artes,
- et vinctae pede vocis et solutae.
- Romani colitur chori sacerdos. [*](patet aut m: pater aut L: patera ut M: patulam Markland.: Patareus noni. Verrall. Pegasus, which Statius here places on the Isthmus; he seems to confuse it with Pirene, the spring at Corinth (cf. Tlteb. iv. 60). Pirene was also connected with the Pegasus story, see Pindar. Ol. 13. 60. It is not clear what Dione (Venus) has to do with the Isthmus. )
- Felix—heu nimis!—et beata tellus,
- quae pronos Hyperionis meatus
- summis Oceani vides in undis
- stridoremque rotae cadentis audis,
- quae Tritonidi [*]() fertiles Athenas
- unctis, Baetica, provocas trapetis:
- Lucanum potes imputare terris!
- hoc plus quam Senecam dedisse mundo
- aut dulcem generasse Gallionem.
- attollat refluos in astra fontes
- Graio nobilior Melcte Baetis 2;
- Baetim, Mantua, provocare noli.
- Natum protinus atque humum per ipsam
- primo murmure dulce vagientem
- blando Calliope sinu recepit,
- tum primum posito remissa luctu
- longos Orpheos exuit dolores
- et dixit: ‘puer o dicate Musis,
- longaevos cito transiture vates,
- non tu flumina nec greges ferarum
- nec plectro Getieas movebis ornos,
- sed septem iuga Martiumque Thybrim
- et doctos equites et eloquente
- cantu purpureum trabes senatum,
- nocturnas alii Phrygum ruinas
- et tardi reducis vias Ulixis
- et puppem temerariam Minervae,
- trita vatibus orbita, sequantur:
- tu carus Latio memorque gentis
- carmen fortior exseris togatum.
- ac primum teneris adhuc in annis [*](Tritonidi Bentley: tritonide M. )[*](Melcte Petis M: m & eleb & is L. )
- hides [*]() Hectora Thessalosque currus
- et supplex Priami potentis aurum,
- et sedes reserabis inferorum,
- ingratus Nero dulcibus theatris
- et noster tibi proferetur Orpheus.
- dices culminibus Remi vagantis
- infandos domini nocentis ignes.
- hinc castae titulum decusque Pollae-
- iocunda dabis adlocutione.
- mox coepta generosior iuventa
- albos ossibus Italis Philippos
- et Pharsalica bella detonabis,
- convulsum [*]() ducis inter arma divi,
- libertate gravem pia Catonem
- et gratum popularitate Magnum.
- tu Pelusiaci scelus Canopi
- deflebis pius et Pharo cruenta
- Pompeio dabis altius sepulcrum.
- haec primo iuvenis canes sub aevo,
- ante annos Culicis Maroniani.
- cedet Musa rudis ferocis Enni
- et docti furor arduus Lucreti,
- et qui per freta duxit Argonautas,
- et qui corpora prima transfigurat.
- quid maius loquar? ipsa te Latinis
- Aeneis venerabitur canentem.
- nec solum dabo carminum nitorem, [*](ludes L: laudes M1: laudas m. )[*](convulsum Slater: quo fulmen LM, et Dom., quod Markland. Troy, (ii.) A Catachthonion, or Journey to the Underworld, (iii.) A Praise of Nero, (iv.) The Story of Orpheus, (v.) a de- )
- sed taedis genialibus dicabo
- doctam atque ingenio tuo decoram,
- qualem blanda Venus daretque Iuno
- forma, simplicitate, comitate,
- censu, sanguine, gratia, decore,
- et vestros hymenaeon ante postes
- festis cantibus ipsa personabo.
- o saevae nimium gravesque Parcae!
- o numquam data longa fata summis!
- cur plus, ardua, casibus patetis?
- cur saeva vice magna non senescunt?
- sic natum Nasamonii Tonantis
- post ortus obitusque fulminatos
- angusto Babylon premit sepulcro.
- sic fixum Paridis manu frementis [*]()
- Peliden Thetis horruit cadentem.
- sic ripis ego murmurantis Hebri
- non mutum caput Orpheos sequebar.
- sic et tu—rabidi nefas tyranni!—iussus
- praecipitem subire Lethen,
- dum pugnas canis arduaque voce
- das solacia grandibus sepulcris,
- —o dirum scelus! o scelus!—tacebis.’
- sic fata est leviterque decidentes
- abrasit lacrimas nitente plectro.
- At tu, seu rapidum poli per axem
- Famae curribus arduis levatus,
- qua surgunt animae potentiores, [*](frementis s: prementis LM. neque te decora neque tuis virtutibus. of the Libyan god Ammon (= Jupiter). )
- terras despicis et sepulcra rides;
- seu pacis merito nemus reclusi
- felix Elysii tenes in oris,
- quo Pharsalica turba congregatio,
- et te nobile carmen insonantem
- Pompei comitantur et Catones,
- seu [*]() magna sacer et superbus umbra
- noscis [*]() Tartaron et procul noeentum
- audis verbera pallidumque visa
- matris lampade respicis Neronem,
- adsis lucidus et vocante Polla
- unum, quaeso, diem deos silentum
- exores: solet hoc patere limen
- ad nuptas redeuntibus maritis.
- haec te non thiasis procax dolosis
- falsi numinis induit figura,
- ipsum sed colit et frequentat ipsum
- imis altius insitum medullis,
- ac solacia vana [*]() subministrat
- vultus, qui simili notatus auro
- stratis praenitet incubatque somno
- securae. procul hinc abite, Mortes:
- haec vitae genialis est origo.
- cedat luctus atrox genisque manent
- iam dulces lacrimae dolorque festus,
- quicquid fleverat ante, nunc adoret. [*](seu Heinsius: tu LM: dum Bursian. )[*](noscis Haupt: nescis LM. )[*](vana L M: vera Baehrens. Protesilaus, who was allowed to return to his wife for one day. Laodamia venerated her husband in the form of )
Tibi certe, Polli dulcissime et hac cui tam fideliter inhaeres quiete dignissime. non habeo diu probandam libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri frequenter expaveris, quotiens in illius facundiae tuae penetrali seductus altius litteras intro et in omnes a te studiorum sinus ducor. Securus itaque tertius hic silvarum nostrarum liber ad te mittitur. Habuerat quidem te secundus testem sed hic habet auctorem. Nam primum limen eius Hercules Surrentinus aperit, quem in litore tuo consecratum, statim ut videram, his versibus adoravi. Sequitur libellus, quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem, Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum. Merebatur et Claudi Etrusci mei pietas aliquod ex studiis nostris solacium, cum lugeret veris—quod iam
rarissimum [*]() est—lacrimis senem patrem. Earinus praeterea, Germanici nostri libertus—scis [*]() quamdiu desiderium eius moratus sim. cum petisset ut capillos suos. quos eum geminata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, versibus dedicarem. Summa est egloga. qua mecum secedere Neapolim Claudiam meam exhortor. Hic. si verum dicimus, sermo et quidem securus, ut cum uxore et qui persuadere malit quam placere. Huic praecipue libello favebis. cum scias hanc destinationem quietis meae tibi maxime intendere meque non tam in patriam quam ad te secedere. Vale.- Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra
- Pollius et causas designat desidis anni,
- quod coleris maiore tholo, nec litora pauper
- nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis,
- sed nitidos postes Graisque effulta metallis
- culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti
- ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma,
- vix oculis animoque fides, tune ille reclusi [*](iam rarissimum Baehrens: amarissimum M: rarissimum )[*](scis Vollmer: scit M. )
- liminis et parvae custos inglorius arae?
- unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti
- Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!
- o velox pietas! steriles hic nuper harenas,
- adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis
- saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
- cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes
- ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
- an Getica venere lyra? stupet ipse labores
- annus, et angusti bisseno limite menses
- longaevum mirantur opus. deus attulit arces
- erexitque suas atque obluctantia saxa
- summovit nitens et magno pectore montem
- reppulit: immitem credas iussisse novercam.
- Ergo age. seu patrios liber iam legibus Argos
- incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,
- sive tui solium Iovis et virtute parata
- astra tenes, haustumque tibi succincta beati
- nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:
- huc ades et genium templis nascentibus infer,
- non te Lenia nocens nec pauperis arva Molorchi
- nec formidatus Nemees ager antraque poscunt
- Thracia nec Pharii polluta altaria regis,
- sed felix simplexque domus fraudumque malarum
- inscia et hospitibus superis dignissima sedes,
- pone truces arcus agmenque immite pharetrae
- et regum multo perfusum sanguine robur,
- instratumque umeris dimitte ingentibus [*]() hostem: [*](rigentibus Gerart: gerentibus M: ingentibus Markland. )
- hic tibi Sidonio celsum pulvinar acantho
- texitur et signis crescit torus asper eburnis.
- pacatus mitisque veni nec turbidus ira
- nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge
- confectum thiasis et multo fratre madentem
- detinuit qualemque vagae post crimina noctis
- Thespius obstupuit, totiens socer, hic tibi festa
- gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus [*]() irae
- annua veloci peragunt certamina lustro.
- hic templis inscriptus avo gaudente sacerdos
- parvus adhuc similisque tui. cum prima
- novercae monstra manu premeres atque exanimata doleres.
- Sed quaenam subiti, veneranda, exordia templi,
- dic age, Calliope; socius tibi grande sonabit
- Alcides tensoque modos mutabitur arcu.
- Tempus erat. caeli cum torrentissimus axis
- incumbit terris ictusque Hyperione multo
- acer anhelantes incendit Sirius agros,
- iamque dies aderat, profugis cum regibus aptum
- fumat Aricinum Triviae nemus et face multa
- conscius Hippolyti splendet lacus; ipsa coronat
- emeritos Diana canes et spicula terget
- et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis [*](caestibus M: testibus s: caedibus Markland. The jovial and amatory character of the god is a common theme of ancient literature. of Zeus. iv. 8 is addressed. Diana in her precinct by the lake. The lake of Nemi is )
- Itala terra focis Hecateidas excedit idus.
- ast ego, Dardaniae quamvis sub collibus Albae
- rus proprium magnique ducis mihi munere currens
- unda domi curas mulcere aestusque levare
- sufficerent, notas Sirenum nomine rupes
- facundique larem Polli non hospes habebam,
- assidue moresque viri pacemque novosque
- Pieridum flores intactaque carmina discens.
- forte diem Triviae dum litore ducimus udo
- angustasque fores adsuetaque tecta gravati
- frondibus et patula defendimus arbore soles,
- delituit caelum et subitis lux candida cessit
- nubibus ac tenuis graviore favonius austro
- immaduit; qualem Libyae Saturnia nimbum
- attulit, Iliaco dum dives Elissa marito
- donatur testesque ululant per devia nymphae.
- diffugimus. festasque dapes redimitaque vina
- abripiunt famuli: nec quo convivia migrent,
- quamvis innumerae gaudentia rura superne
- insedere domus et multo culmine dives
- mons nitet: instantes sed proxima quaerere nimbi
- suadebant laesique fides reditura sereni.
- stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi
- et magnum Alciden humili lare parva premebat,
- fluctivagos nautas scrutatoresque profundi
- vix operire capax, huc omnis turba coimus,
- huc epulae ditesque tori coetusque ministrum
- stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.
- non cepere fores, angustaque deficit aedes.
- erubuit risitque deus dilectaque Polli
- corda subit blandisque virum complectitur ulnis.
- ‘tune," inquit. " largitor opum, qui mente profusa
- tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti
- Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,
- tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus
- aeraque, tot scripto viventes lumine ceras
- fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam
- te gauderet, erat? longo tu tramite nudos
- texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,
- nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,
- ne sorderet iter. curvi tu litoris ora
- clausisti calidas gemina testudine nymphas.
- vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni
- Pollius: et tales hilaris tamen intro penates
- et litus, quod pandis, amo. sed proxima sedem
- despicit ei tacite ridet mea limina Iuno.
- da templum dignasque tuis conatibus aras.
- quas puppes velis nolint transire secundis,
- quo pater aetherius mensisque accita deorum
- turba et ab excelso veniat soror hospita templo.
- nec te, quod solidus contra riget umbo maligni
- montis et immenso non umquam exesus ab aevo,
- terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo
- asperaque invitae perfringam viscera terrae.
- incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.
- non Amphioniae steterint velocius arces
- Pergameusve labor.’ dixit mentemque reliquit.
- Nec mora. eum scripta formatur imagine tela.
- innumerae coiere manus: his caedere silvas
- et levare trabes, illis immergere curae
- fundamenta solo. coquitur pars umida terrae
- protectura hiemes atque exclusura pruinas,
- indomitusque silex curva fornace liquescit.
- praecipuus sed enim labor est exscindere dextra
- oppositas rupes et saxa negantia ferro,
- hic pater ipse loci positis Tirynthius armis
- insudat validaque solum deforme bipenni,
- cum grave nocturna caelum subtexitur umbra,
- ipse fodit, ditesque Caprae [*]() viridesque resultant
- Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo,
- non tam grande sonat motis incudibus Aetne,
- cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris
- Lemniacis fragor est. ubi flammeus aegida cadat
- Mulciber et castis exornat Pallada donis,
- decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi
- artifices mirantur opus. vix annus anhelat
- alter, et ingenti dives Tirynthius arce
- despectat fluctus et iunctae tecta novercae
- provocat et dignis invitat Pallada templis,
- iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens
- fumat harena sacris, hos nec Pisaeus honores
- Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae,
- nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos, [*](ditesque Caprae M: dites Capreae s. those of Thebes by the music of Amphion. )
- cedat atrox Nemec: litat hic felicior infans.
- ipsae pumiceis [*]() virides Nereides antris
- exsiliunt ultro: scopulis umentibus haerent
- nec pudet occulte nudas spectare palaestras.
- spectat et Ieario nemorosus palmite Gaurus
- silvaque, quae fixam pelago Nesida coronat,
- et placidus Limon omenque [*]() Euploea carinis
- et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias
- addisces, Misene, tubas, ridetque benigna
- Parthenope gentile sacrum nudosque virorum
- certatus et parva suae simulacra coronae.
- Quin age et ipse libens proprii certaminis actus
- invicta dignare manu; seu nubila disco
- findere seu volucres zephyros praecedere telo
- seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras,
- indulge sacris, et, si tibi poma supersunt
- Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae;
- nam capit et tantum non degenerabit [*]() honorem.
- quod si dulce decus viridesque resumeret annos,
- —da veniam, Alcide—fors huic et pensa tulisses.
- Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras
- libamenta tuli. nunc ipse [*]() in limine—cerno
- solventem voces et talia dicta ferentem: [*](pumiceis s: puniceis M Pol. (from P). )[*](Limon omenque Guyet: limo numenque M. )[*](degenerabit M: degener ambit Gronovius. )[*](ipse M: ipsum Dom.: ipso s. Macnaghten's punctuation. Palaemon, son of Ino, those at Nemea in honour of Opheltes (Archemorus), for whom see Thebaid iv. (end), v. and vi. (init). famous; Icarus was a son of Oebalus, king of Sparta, and )
- ‘macte animis opibusque meos imitate labores,
- qui rigidas rupes infecundaeque pudenda
- naturae deserta domas et vertis in usum
- lustra habitata feris foedeque latentia profers
- numina, quae tibi nunc meritorum praemia solvam?
- quas referam grates? Parcarum fila tenebo
- extendamque colus—duram seio vincere Mortem—,
- avertam luctus et tristia damna vetabo
- teque nihil laesum viridi renovabo senecta
- concedamque diu iuvenes spectare nepotes,
- donec et hic sponsae maturus et illa marito,
- rursus et ex illis soboles nova grexque protervus
- nunc umeris inreptet avi. nunc agmine blando
- certatim placidae concurrat ad oscula Pollae.
- nam templis numquam statuetur terminus aevi.
- dum me flammigeri portabit machina caeli,
- nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos
- nec Tiburna domus solisque cubilia Gades.’
- sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem
- populeaque movens albentia tempora silva
- et Styga et aetherii iuravit fulmina patris.
- Di, quibus audaces amor est servare carinas
- saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
- sternite molle fretum placidumque advertite votis
- concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
- ‘grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo
- depositum, iuvenis dubio committitur alto
- Maecius atque animae partem super aequora nostrae
- maiorem transferre parat, proferte benigna
- sidera et antemnae gemino considite cornu,
- Oebalii fratres; vobis pontusque polusque
- luceat: Iliacae longe nimbosa sororis
- astra fugate, precor, totoque excludite caelo,
- vos quoque caeruleum ponti. Nereides, agmen,
- quis honor et regni cessit fortuna secundi
- —dicere quae [*]() magni fas sit mihi sidera ponti—,
- surgite de vitreis spumosae Doridos antris
- Baianosque sinus et feta tepentibus undis
- litora tranquillo certatim ambite natatu.
- quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
- nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus.
- nec quaerenda diu: modo nam trans aequora terris
- prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum,
- prima salutavit Capreas et margine dextro
- sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae,
- huius utrumque latus molli praecingite gyro,
- partitaeque vices vos stuppea tendite mali
- vincula, vos summis adnectite sipara velis,
- vos zephyris aperite sinus; pars transtra reponat, [*](quae M: quas Heinsius. )
- pars demittat aquis curvae moderamina puppis;
- sint quibus exploret [*]() plumbo gravis alta molybdus,[*]()
- quaeque secuturam religent post terga phaselon
- uncaque summersae penitus retinacula vellant;
- temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:
- officio careat glaucarum nulla sororum,
- hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton
- praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris
- Glaucus adhuc patriis quotiens adlabitur oris
- litoream blanda feriens Anthedona cauda,
- tu tamen ante omnes, diva cum matre Palaemon,
- annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas,
- nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro.
- et pater, Aeolio frangit qui carcere ventos,
- cui varii flatus omnisque per aequora mundi
- spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,
- artius obiecto Borean Eurumque Notumque
- monte premat: soli Zephyro sit copia caeli,
- solus agat puppes summasque supernatet undas
- assiduus pelago; donec tua turbine nullo
- laeta [*]() Paraetoniis adsignet carbasa ripis.’
- Audimur. vocat ipse ratem nautasque morantes
- increpat, ecce meum timido iam frigore pectus
- labitur et nequeo, quamvis monet ominis horror,
- claudere suspensos oculorum in margine fletus,
- iamque ratem terris divisit fune soluto [*](exploret Dom.: explorent M. )[*](plumbo gravis alta molybdus Turnebus: primos gravis arte molorchos M. The emendations of this line are numerous, but none satisfactory: primos gravis artemo lembos Vollmer: plenos gravis artemo lintres, primos gravia arma ceruchos are various suggestions. )[*](laeta M: laesa Heinslus. )
- navita et angustum deiecit in aequora pontem.
- saevus et e puppi longo clamore magister
- dissipat amplexus atque oscula fida revellit,
- nec longum cara licet in cervice morari,
- attamen in terras e plebe novissimus omni
- ibo nec egrediar nisi iam cedente carina.[*]()
- Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor
- fecit iter solidaeque pios telluris alumnos
- expulit in fluctus pelagoque immisit hianti
- audax ingenii? nec enim temeraria virtus
- illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae
- iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.
- usque adeone parum lentas transire paludes
- stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?
- imus in abruptum gentilesque undique terras
- fugimus exigua clausi trabe et aere nudo.
- inde furor ventis indignataeque procellae
- et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti.
- ante rates pigro torpebant aequora somno,
- nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctus
- audebant, visis tumuerunt puppibus undae,
- inque hominem surrexit hiems, tune nubila Plias
- Oleniumque pecus, solito tune peior Orion,
- iusta queror; fugit ecce vagas ratis acta per undas
- paulatim minor et longe servantia vincit
- lumina tot gracili ligno complexa timores.
- quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris,
- portatura, Celer, quo nunc ego pectore somnos
- quove [*]() queam perferre dies? quis cuncta paventi [*](iam cedente carina Dom.: iam carina M. )[*](quo quove Skutsch: quos quosve M. denoted the beginning of stormy weather. )
- nuntius, an facili te praetermiserit unda
- Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis
- fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi,
- quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores,
- quae pax Carpathio, quali te subvehat aura
- Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
- sed merui questus, quid enim te castra petente
- non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos
- Cimmeriumque chaos? starent prope bellica regis
- signa mei, seu tela manu seu frena teneres,
- armatis seu iura dares; operumque tuorum
- etsi non socius, certe mirator adessem.
- si quondam magno Phoenix reverendus Achilli
- litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit
- imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae,
- cur nobis ignavus amor: sed pectore fido
- numquam abero longisque sequar tua carbasa votis.
- Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris,
- nunc regina Phari numenque orientis anheli,
- excipe multisono puppem Mareotida sistro,
- ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa
- signa Palaestinasque dedit frenare cohortes,
- ipsa manu placida per limina festa sacrosque
- duc portus urbesque tuas. te praeside noscat,
- unde paludosi fecunda licentia Nili,
- cur vada desidant et ripa coerceat undas
- Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis,
- curve Therapnaei lasciviat ora Canopi,
- cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras,
- vilia cur magnos aequent animalia divos;
- quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix,
- quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili
- mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
- duc et ad Emathios manes, ubi belliger urbis
- conditor Hyblaeo perfusus nectare durat,
- anguiferamque domum, blando qua mersa veneno [*]()
- Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas.
- usque et in Assyrias sedes mandataque castra
- prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino,
- nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
- notus adhuc tantum maioris lumine [*]() clavi,
- iam tamen et turmas facili praevertere gyro
- fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
- Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus [*](qua mersa veneno s: quaqua m. v. M, morsa Heinsius. )[*](lumine Nohl: numine M: munere s. )
- Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
- at nos hoc iterum stantes in litore vastos
- cernemus fluctus aliasque rogabimus auras.
- o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
- plectra lyra! cum me magna cervice ligatum
- attolles umeris atque in mea pectora primum
- incumbes c puppe novus servataque reddes
- colloquia inque vicem medios narrabimus annos,
- tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
- antiquae Babylonis opes et Zeugma, Latinae
- pacis iter, quam [*]() dulce nemus florentis Idymes,
- quo pretiosa Tyros rubeat, quo [*]() purpura suco
- Sidoniis iterata cadis, [*]() ubi germine primum
- candida felices sudent opobalsama virgae:
- ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis
- quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.
- Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo
- rara profanatas inspectant numina terras, [*](quam Baehrens: qua M. )[*](quo quo Gronovius: qua qua M. )[*](cadis Gronovius: vadis M. )
- huc vittata comam niveoque insignis amictu,
- qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum
- fraude rudes populos atque aurea regna colebas,
- mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci
- cerne pios fletus laudataque lumina terge.
- nam quis inexpleto rumpentem pectora questu
- complexumque rogos incumbentemque favillis
- aspiciens non aut primaevae funera plangi
- coniugis aut nati modo pubescentia credat
- ora rapi flammis? pater est, qui fletur. adeste
- dique hominesque sacris, procul hinc, procul ite nocentes,