Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
  2. armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
  3. aera respirat pelago circumflua Nesis;
  4. inde vagis omen felix Euploea carinis
  5. quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,
  6. angitur et domino contra recubante proculque
  7. Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
  8. una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
  9. quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
  10. ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
  11. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
  12. Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
  13. per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
  14. candida purpureo distinguitur area gyro;
  15. hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
  16. quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
  17. hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
  18. et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
  19. omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
  20. macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas