Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Nerea diversis servit sua terra fenestris:
  2. haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
  3. armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
  4. aera respirat pelago circumflua Nesis;
  5. inde vagis omen felix Euploea carinis
  6. quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,
  7. angitur et domino contra recubante proculque
  8. Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
  9. una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
  10. quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
  11. ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
  12. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
  13. Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
  14. per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
  15. candida purpureo distinguitur area gyro;