Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
  2. Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras,
  3. si quid Apellei gaudent animasse colores,
  4. si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa
  5. Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis
  6. aut Polycliteo iussum est quod vivere caelo,
  7. aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,
  8. ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum,
  9. quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis,
  10. expers curarum atque animum virtute quieta
  11. compositus semperque tuus? quid mille revolvam