Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. iam Methymnaei vatis manus et chelys una
  2. Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:
  3. et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
  4. Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras,
  5. si quid Apellei gaudent animasse colores,
  6. si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa
  7. Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis
  8. aut Polycliteo iussum est quod vivere caelo,
  9. aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,
  10. ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum,
  11. quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis,
  12. expers curarum atque animum virtute quieta
  13. compositus semperque tuus? quid mille revolvam
  14. culmina visendique vices? sua cuique voluptas
  15. atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem
  16. Nerea diversis servit sua terra fenestris:
  17. haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
  18. armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
  19. aera respirat pelago circumflua Nesis;
  20. inde vagis omen felix Euploea carinis