Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. gaudet humus, nunc cerne iugum discentia saxa
  2. intrantesque domos iussumque recedere montem,
  3. iam Methymnaei vatis manus et chelys una
  4. Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:
  5. et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
  6. Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras,
  7. si quid Apellei gaudent animasse colores,
  8. si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa
  9. Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis
  10. aut Polycliteo iussum est quod vivere caelo,
  11. aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,
  12. ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum,
  13. quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis,
  14. expers curarum atque animum virtute quieta
  15. compositus semperque tuus? quid mille revolvam
  16. culmina visendique vices? sua cuique voluptas
  17. atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem
  18. Nerea diversis servit sua terra fenestris:
  19. haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
  20. armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
  21. aera respirat pelago circumflua Nesis;
  22. inde vagis omen felix Euploea carinis
  23. quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus,
  24. angitur et domino contra recubante proculque
  25. Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
  26. una tamen cunctis, procul eminet una diaetis,
  27. quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
  28. ingerit: hic Grais penitus delecta metallis
  29. saxa; quod Eoae respergit vena Syenes,
  30. Synnade quod maesta Phrygiae fodere secures
  31. per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
  32. candida purpureo distinguitur area gyro;
  33. hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi
  34. quod viret et molles imitatur rupibus herbas,
  35. hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
  36. et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
  37. omnia Chalcidicas turres obversa salutant,
  38. macte animo, quod Graia probas, quod Graia [*]() frequentas
  39. arva: nec invideant quae te genuere Dicarchi
  40. moenia! nos docto melius potiemur alumno.
  41. Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
  42. iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
  43. saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo
  44. conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra
  45. palmite maturo rorantia lumina tersit
  46. Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
  47. saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,
  48. et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas
  49. Dorida montani cupierunt prendere Panes.
  50. Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos
  51. Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes
  52. servitium, nec te cultu Tirynthia vincat
  53. aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti
  54. blanda Therapnaei placent [*]() vineta Galaesi.
  55. hic ubi Pierias exercet Pollius artes,
  56. seu volvit monitus, quos dat Gargettius auctor,
  57. [*](Graia . Graia Gevart: grata . grata M. )[*](isti . . placent M: istis . . placeant s. )
  58. seu nostram quatit ille chelyn seu dissona nectit
  59. carmina sive minax ultorem stringit iambon:
  60. hinc levis e scopulis meliora ad carmina Siren
  61. advolat, hinc motis audit Tritonia cristis.
  62. tune rapidi ponunt flatus, maria ipsa vetantur
  63. obstrepere, emergunt pelago doctamque trahuntur
  64. ad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant.
  65. Vive, Midae gazis et Lydo ditior auro,
  66. Troica et Euphratae supra diademata felix,
  67. quem non ambigui fasces, non mobile vulgus,
  68. non leges, non castra ferent, qui pectore magno
  69. spemque metumque domas voto [*]() sublimior omni,
  70. exemptus fatis indignantemque refellens
  71. Fortunam; dubio quem non in turbine rerum
  72. deprendet suprema dies, sed abire paratum
  73. ac plenum vita. nos. vilis turba, caducis
  74. deservire bonis semperque optare parati,
  75. spargimur in casus: celsa tu mentis ab arce
  76. despicis errantes humanaque gaudia rides,
  77. tempus erat. eum te geminae suffragia terrae
  78. diriperent celsusque duas veherere per urbes,
  79. inde Dicarcheis multum venerande colonis,
  80. hine adscite meis, pariterque his largus et illis
  81. ac iuvenile calens plectrique errore superbus,
  82. at nunc discussa rerum caligine verum
  83. aspicis—illo alii rursus iactantur in alto—,
  84. et tua securos portus placidamque quietem
  85. intravit non quassa ratis, sic perge nec umquam
  86. [*](voto Waller: tuto M: vitio, motu, titulo edd. )
  87. emeritam in nostras puppem dimitte procellas.
  88. tuque, nurus inter longe praedocta Latinas
  89. parque viro mentem, cui non [*]() praecordia curae,
  90. non frontem vertere [*]() minae, sed candida semper
  91. gaudia et in vultu curarum ignara voluptas;
  92. non tibi sepositas infelix strangulat arca
  93. divitias avidique animum dispendia torquent
  94. fenoris: expositi census et docta fruendi
  95. temperies. non ulla deo meliore cohaerent
  96. pectora, non alias docuit [*]() Concordia mentes.
  97. discite securi, quorum de pectore mixtae
  98. in longum coiere faces sanetusque pudicae
  99. servat amicitiae leges amor. ite per annos
  100. saeculaque et priscae titulos praecedite famae.
  1. Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet
  2. arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo
  3. incurvata vadis redit inde cacumine recto
  4. ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis
  5. atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.
  6. [*](praedocta cui non W. R. Hardie, C.R. xviii. p. 158. )[*](vertere Pol. (from P): vescere M. )[*](docuit .V: decuit s. )
  7. quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas,
  8. Naides. et faciles, satis est, date carmina Fauni.
  9. Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae;
  10. ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen [*]() unam
  11. in Pholoen. silvis haec [*]() fluminibusque sequentis
  12. nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat,
  13. iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci
  14. rura Quirinalesque fuga suspensa per agros
  15. Caelica tesca subit; ibi demum victa labore,
  16. fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti
  17. stant sine fraude lares, flavos collegit amictus
  18. artius et niveae [*]() posuit se margine ripae,
  19. insequitur velox pecorum deus et sua credit
  20. conubia; ardenti ianuam suspiria librat
  21. pectore, iam praedae levis imminet, ecce citatos
  22. advertit Diana gradus, dum per iuga septem
  23. errat Aventinaeque legit vestigia cervae.
  24. paenituit vidisse deam. conversaque fidas
  25. ad comites: ‘numquamne avidis arcebo rapinis
  26. hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici
  27. decrescet mihi turba chori?’ sic deinde locuta
  28. depromit pharetra telum breve, quod neque flexis
  29. cornibus aut solito torquet stridore, sed una
  30. emisit contenta manu laevamque soporae [*]()
  31. Naidos aversa fertur tetigisse sagitta.
  32. illa diem pariter surgens hostemque protervum
  33. vidit et in fontem, niveos ne panderet artus,
  34. [*](et tamen M: it tamen s. )[*](haec m Pol. (from P): et M: sed Krohn. )[*](niveae M: viridi Markland: curvae, nitidae edd.: vivae Slater, niveae is certainly doubtful, though lie may be thinking of flowers. )[*](soporae Krohn: soporem M. )
  35. sic tota cum veste ruit. stagnisque sub altis
  36. Pana sequi credens ima latus implicat alga.
  37. quid faceret subito deceptus praedo? nec altis
  38. credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet
  39. pellis et a tenero nandi rudis: omnia questus,
  40. immitem Bromium,[*]() stagna invida et invida tela,
  41. primaevam visu platanum, cui longa propago
  42. innumeraeque manus et iturus in aethera vertex,
  43. deposuit iuxta vivamque adgessit harenam
  44. optatisque aspergit aquis et talia mandat:
  45. ‘vive diu nostri pignus memorabile voti,
  46. arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae
  47. tu saltem declinis ama, preme frondibus undam.
  48. illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno
  49. aestuet aut dura feriatur grandine; tantum
  50. spargere tu laticem et foliis turbare memento.
  51. tunc ego teque diu recolam dominamque benignae
  52. sedis et inlaesa tutabor utramque senecta,
  53. ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra
  54. populus et nostrae stupeant tua germina pinus.’
  55. sic ait. illa dei veteres animata calores
  56. uberibus stagnis obliquo pendula trunco
  57. incubat atque umbris scrutatur amantibus undas,
  58. sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet
  59. nec patitur tactus, tandem eluctata sub auras
  60. libratur fundo rursusque enode cacumen
  61. ingeniosa levat, veluti descendat in imos
  62. stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais
  63. odit et exclusos invitat gurgite ramos
  64. Haec tibi parva quidem genitali luce paramus
  65. [*](Bromium M: Brimo Scaliger: Bormum Ellis. Satyrs and Sileni, owed allegiance and therefore trusted for help. b Oak and bay. )
  66. dona, sed ingenti forsan victura sub aevo.
  67. tu, cuius placido posuere in pectore sedem
  68. blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus,
  69. cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes
  70. improba, sed medius per honesta et dulcia limes,
  71. incorrupte fidem nullosque experte tumultus
  72. et secrete, palam quom [*]() digeris ordine vitam,
  73. idem auri facilis contemptor et optimus idem
  74. comere divitias opibusque immittere lucem:
  75. hac longum florens animi morumque iuventa
  76. Iliacos aequare senes et vincere persta,
  77. quos pater Elysium, genetrix quos detulit annos:
  78. hoc illi duras exoravere sorores,
  79. hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem
  80. ardua magnanimi revirescet gloria Blaesi.
  1. Psittace, dux volucrum, domini facunda voluptas,
  2. humanae sollers imitator, psittace, linguae,
  3. quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
  4. hesternas, miserande, dapes moriturus inisti
  5. nobiscum, et gratae carpentem munera mensae
  6. errantemque toris mediae plus tempore noctis
  7. vidimus, adfatus etiam meditataque verba
  8. [*](quom Vollmer: quod M: quo Baehrens: qui Doni. Vopiscus and Pollius. cultivated an elegant leisure. )
  9. reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes
  10. ille canorus habes, cedat Phaethontia vulgi
  11. fabula: non soli celebrant sua funera cygni.
  12. At tibi quanta domus rutila testudine fulgens,
  13. conexusque ebori virgarum argenteus ordo,
  14. argutumque tuo stridentia limina cornu,
  15. et, querulae iam sponte, fores! vacat ille beatus
  16. carcer et augusti [*]() nusquam convicia tecti!
  17. Huc doctae stipentur aves, quis nobile fandi
  18. ius Natura dedit: plangat Phoebeius ales
  19. auditasque memor penitus dimittere voces
  20. sturnus et Aonio versae certamine picae,
  21. quique refert iungens iterata vocabula perdix,
  22. et quae Bistonio queritur soror orba cubili:
  23. ferte simul gemitus cognataque ducite flammis
  24. funera et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:
  25. ‘Occidit aeriae celeberrima gloria gentis
  26. psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae;
  27. quem non gemmata volucris Iunonia cauda
  28. vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales,
  29. nec quas umenti Numidae rapuere sub austro,
  30. ille salutator regum nomenque locutus
  31. Caesareum et queruli quondam vice functus amici,
  32. nunc conviva levis monstrataque reddere verba
  33. tam facilis! quo tu, Melior dilecte, recluso
  34. numquam solus eras. at non inglorius umbris
  35. mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo
  36. [*](augusti M: angusti s. into magpies. into a nightingale; according to Pliny (loc cit.) these birds could be taught both Latin and Greek. )
  37. et tenues Arabum respirant gramine plumae
  38. Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti
  39. scandet odoratos Phoenix felicior ignes.’
  1. Quid tibi nunc strata [*]() mansuescere profuit ira?
  2. quid scelus humanasque animo dediscere caedes
  3. imperiumque pati et domino parere minori?
  4. quid? quod abire domo rursusque in claustra reverti
  5. suetus et a capta iam sponte recedere praeda
  6. insertasque manus laxo dimittere morsu?
  7. occidis, altarum vastator docte ferarum,
  8. non grege Massylo curvaque indagine clausus,
  9. non formidato supra venabula saltu
  10. incitus aut caeco foveae deceptus hiatu,
  11. sed victus fugiente fera. stat cardine aperto
  12. infelix cavea et clausas circum undique portas
  13. hoc licuisse nefas placidi tumuere [*]() leones,
  14. tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum
  15. aspicere, et totas duxere in lumina frontes.
  16. at non te primo fusum novus obruit ictu
  17. ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti
  18. a media iam morte redit, nec protinus omnes
  19. terga dedere minae, sicut sibi conscius alti
  20. vulneris adversum moriens it miles in hostem
  21. [*](nunc strata Postgate: monstrata M: constrata s: deposita Clark, who considers monstrata due to iv. 31 above. )[*](tumuere Baehrens: timuere .M. )
  22. attollitque manum et ferro labente minatur:
  23. sic piger ille gradu solitoque exutus honore
  24. firmat hians oculos animamque hostemque requirit.
  25. Magna tamen subiti tecum solacia leti,
  26. victe. feres, quod te maesti populusque patresque,
  27. ceu notus caderes tristi gladiator harena,
  28. ingemuere mori; magni quod Caesaris ora
  29. inter tot Scythicas Libycasque, et [*]() litore Rheni
  30. et Pharia de gente feras, quas perdere vile est,
  31. unius amissi tetigit iactura leonis.
  1. Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
  2. lugendique modos, miserum est primaeva parenti
  3. pignora surgentesque—nefas!—accendere natos;
  4. durum et deserti praerepta coniuge partem
  5. conclamare tori, maesta et lamenta sororum
  6. et fratrum gemitus: alte tamen ac [*]() procul intrat
  7. altius in sensus maioraque vulnera vincit
  8. plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
  9. sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,
  10. sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque
  11. [*](et Aldus: in M: ab Baehrens: a Phillimon. )[*](alte tamen ac Markland: ad te tamen at M: alte et tamen at Vollmer: alter Phillimon (alterius next line). )
  12. has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
  13. libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
  14. ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,[*]()
  15. si tam dura placent—hominem [*]() gemis—heu mihi! subdo
  16. ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
  17. servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
  18. imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
  19. castiget luctus? gemit inter bella peremptum
  20. Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
  21. et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
  22. quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi
  23. te tantum cupientis erum; sed maior in ore
  24. spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
  25. optarent multum Graiae cuperentque Latinae
  26. sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum
  27. callida sollicito revocavit Thesea filo,
  28. nec Paris Oebalios talis visurus amores
  29. rusticus invitas deiecit in aequora pinus.
  30. non fallo aut cantus adsueta licentia ducit:
  31. vidi et adhuc video, qualem nec bella canentem
  32. litore virgineo Thetis occultavit Achillen,
  33. nec circum saevi fugientem moenia Phoebi
  34. Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.
  35. qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque
  36. pulchrior et tantum domino minor! illius unus
  37. ante decor, quantum praecedit clara minores
  38. luna faces quantumque alios premit. Hesperos ignes.
  39. [*](diesque M: decusque Peyrared: deisque Dom. )[*](hominem M: homo enim Macnaghten. by Pliny (N.II. x. 122) as being given a fine funeral. The stag is that of Silvia (Aen. xii. 475). )
  40. non tibi femineum vultu decus oraque supra
  41. mollis honos, quales dubiae post crimina formae
  42. de sexu transire iubent, torvoque virilis
  43. gratia; nec petulans acies blandique severo
  44. igne oculi, qualis, bellus iam casside, visu [*]()
  45. Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro
  46. crinis, et obsessae nondum primoque micantes
  47. flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem
  48. educat Eurotas, teneri sic integer aevi
  49. Elin adit primosque Iovi puer adprobat annos,
  50. nam pudor unde novae menti [*]() tranquillaque morum
  51. temperies teneroque animus maturior aevo,
  52. carmine quo repetisse [*]() queam? saepe ille volentem
  53. castigabat enim studioque altisque iuvabat
  54. consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam
  55. ille suus vultumque tuo sumebat ab ore:
  56. dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama
  57. Cecropiamque fidem, sed laudum terminus esto,
  58. quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra
  59. speravit tardi reditus Eumaeus Ulixis.
  60. Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus
  61. eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi?
  62. o quam divitiis censuque exutus opinio
  63. [*](bellus iam casside visu Krohn: bellis i. c. v. M: casside missa Pol.: demissa casside visu Slater. )[*](novae Skutsch: notae M: menti M2: mentis M: unde notem, ingenuae edd. )[*](repetisse Postqate: potasse M; par esse Saftien: pensasse s etc. manhood. Others take "crimina dubiae formae " as " the crime that causes ambiguous appearance " (crime, because forbidden by Domitian, cf. iii. 4. 73, iv. 3. 13). )
  64. fortior, Urse, fores! si vel fumante ruina
  65. ructassent dites Vesuvina incendia Locroe
  66. seu Pollentinos mersissent flumina saltus
  67. seu Lucanus Acir [*]() seu Thybridis impetus altas
  68. in dextrum torsisset aquas, paterere serena
  69. fronte deos; sive alma fidem messesque negasset
  70. Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato
  71. larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum
  72. Invidia infelix animi vitalia vidit
  73. laedendique vias. vitae modo cardine [*]() adultae
  74. nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille
  75. cum tribus Eleis unam trieterida lustris.
  76. attendit torvo tristis Rhamnusia vultu,
  77. ac primum implevitque toros oculisque nitorem
  78. addidit ac solito sublimius ora levavit,
  79. heu! misero letale favens. seseque videndo
  80. torsit et invidia [*]() mortemque amplexa iacenti
  81. iniecit nexu [*]() carpsitque immitis adunca
  82. ora verenda manu. quinto vix Phosphoros ortu [*]()
  83. rorantem sternebat equum: iam litora duri
  84. saeva. Philete. senis, durumque Acheronta videbas,
  85. quo domini clamate sono! non saevius atros
  86. nigrasset planctu genetrix tibi salva [*]() lacertos,
  87. nec pater; et certe qui vidit funera frater
  88. [*](Acir Madcig: ager M. )[*](cardine Gronovius: carmen M, defended by Ellis, J. Ph. 13. )[*](invidia M: invidiam Heinsius: invidit Ellis. )[*](nexu Schwartz: nexus M. )[*](quinto ortu Schrader: quinta hora M. )[*](salva Polster: saeva M. destroyed by an eruption (not, of course, of Vesuvius). )
  89. erubuit vinci, sed nec servilis adempto
  90. ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos
  91. et Cilicum messes, Phariaeque exempta volucri
  92. cinnama et Assyrio manantes gramine sucos
  93. et domini fletus: hos tantum hausere favillae,
  94. hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos
  95. restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa
  96. quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris
  97. quam gemitus, sed et ipse iuvat 1? quid terga dolori,
  98. Urse, damus? quid damna foves et pectore iniquo
  99. vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis?
  100. quid caram crucias tam saevis luctibus umbram?
  101. eximius licet ille animi meritusque doleri:
  102. solvisti, subit ille pios carpitque quietem
  103. Elysiam clarosque illic fortasse parentes
  104. invenit; aut illi per amoena silentia Lethes
  105. forsan Avernales adludunt undique mixtae
  106. Naides, obliquoque notat Proserpina vultu.
  107. pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton,
  108. forsan et ipse dabit moresque habitusque decoros
  109. monstrabit gaudens similemque docebit amorem.[*]()
  110. [*](iuvat M: iubet, vetat edd. )[*](amorem s: amori M: amari s. )
  1. Lucani proprium diem frequentet,
  2. quisquis collibus Isthmiae Diones
  3. docto pectora concitatus oestro
  4. pendentis bibit ungulae liquorem.
  5. ipsi, quos penes est honor canendi,
  6. vocalis citharae repertor Arcas
  7. et tu Bassaridum rotator Euhan
  8. et Paean et Hyantiae sorores,
  9. laetae purpureas novate vittas,
  10. crinem comite, candidamque vestem
  11. perfundant hederae recentiores.
  12. docti largius evagentur amnes,
  13. et plus Aoniae virete silvae,
  14. et, si qua patet aut [*]() diem recepit,
  15. sertis mollibus expleatur umbra.
  16. centum Thespiacis odora lucis
  17. stent altaria victimaeque centum,
  18. quas Dirce lavat aut alit Cithaeron:
  19. Lucanum canimus, favete linguis,
  20. vestra est ista dies, favete, Musae,
  21. dum qui vos geminas tulit per artes,
  22. et vinctae pede vocis et solutae.
  23. Romani colitur chori sacerdos.
  24. [*](patet aut m: pater aut L: patera ut M: patulam Markland.: Patareus noni. Verrall. Pegasus, which Statius here places on the Isthmus; he seems to confuse it with Pirene, the spring at Corinth (cf. Tlteb. iv. 60). Pirene was also connected with the Pegasus story, see Pindar. Ol. 13. 60. It is not clear what Dione (Venus) has to do with the Isthmus. )
  25. Felix—heu nimis!—et beata tellus,
  26. quae pronos Hyperionis meatus
  27. summis Oceani vides in undis
  28. stridoremque rotae cadentis audis,
  29. quae Tritonidi [*]() fertiles Athenas
  30. unctis, Baetica, provocas trapetis:
  31. Lucanum potes imputare terris!
  32. hoc plus quam Senecam dedisse mundo
  33. aut dulcem generasse Gallionem.
  34. attollat refluos in astra fontes
  35. Graio nobilior Melcte Baetis 2;
  36. Baetim, Mantua, provocare noli.
  37. Natum protinus atque humum per ipsam
  38. primo murmure dulce vagientem
  39. blando Calliope sinu recepit,
  40. tum primum posito remissa luctu
  41. longos Orpheos exuit dolores
  42. et dixit: ‘puer o dicate Musis,
  43. longaevos cito transiture vates,
  44. non tu flumina nec greges ferarum
  45. nec plectro Getieas movebis ornos,
  46. sed septem iuga Martiumque Thybrim
  47. et doctos equites et eloquente
  48. cantu purpureum trabes senatum,
  49. nocturnas alii Phrygum ruinas
  50. et tardi reducis vias Ulixis
  51. et puppem temerariam Minervae,
  52. trita vatibus orbita, sequantur:
  53. tu carus Latio memorque gentis
  54. carmen fortior exseris togatum.
  55. ac primum teneris adhuc in annis
  56. [*](Tritonidi Bentley: tritonide M. )[*](Melcte Petis M: m & eleb & is L. )
  57. hides [*]() Hectora Thessalosque currus
  58. et supplex Priami potentis aurum,
  59. et sedes reserabis inferorum,
  60. ingratus Nero dulcibus theatris
  61. et noster tibi proferetur Orpheus.
  62. dices culminibus Remi vagantis
  63. infandos domini nocentis ignes.
  64. hinc castae titulum decusque Pollae-
  65. iocunda dabis adlocutione.
  66. mox coepta generosior iuventa
  67. albos ossibus Italis Philippos
  68. et Pharsalica bella detonabis,
  69. convulsum [*]() ducis inter arma divi,
  70. libertate gravem pia Catonem
  71. et gratum popularitate Magnum.
  72. tu Pelusiaci scelus Canopi
  73. deflebis pius et Pharo cruenta
  74. Pompeio dabis altius sepulcrum.
  75. haec primo iuvenis canes sub aevo,
  76. ante annos Culicis Maroniani.
  77. cedet Musa rudis ferocis Enni
  78. et docti furor arduus Lucreti,
  79. et qui per freta duxit Argonautas,
  80. et qui corpora prima transfigurat.
  81. quid maius loquar? ipsa te Latinis
  82. Aeneis venerabitur canentem.
  83. nec solum dabo carminum nitorem,
  84. [*](ludes L: laudes M1: laudas m. )[*](convulsum Slater: quo fulmen LM, et Dom., quod Markland. Troy, (ii.) A Catachthonion, or Journey to the Underworld, (iii.) A Praise of Nero, (iv.) The Story of Orpheus, (v.) a de- )
  85. sed taedis genialibus dicabo
  86. doctam atque ingenio tuo decoram,
  87. qualem blanda Venus daretque Iuno
  88. forma, simplicitate, comitate,
  89. censu, sanguine, gratia, decore,
  90. et vestros hymenaeon ante postes
  91. festis cantibus ipsa personabo.
  92. o saevae nimium gravesque Parcae!
  93. o numquam data longa fata summis!
  94. cur plus, ardua, casibus patetis?
  95. cur saeva vice magna non senescunt?
  96. sic natum Nasamonii Tonantis
  97. post ortus obitusque fulminatos
  98. angusto Babylon premit sepulcro.
  99. sic fixum Paridis manu frementis [*]()
  100. Peliden Thetis horruit cadentem.
  101. sic ripis ego murmurantis Hebri
  102. non mutum caput Orpheos sequebar.
  103. sic et tu—rabidi nefas tyranni!—iussus
  104. praecipitem subire Lethen,
  105. dum pugnas canis arduaque voce
  106. das solacia grandibus sepulcris,
  107. —o dirum scelus! o scelus!—tacebis.’
  108. sic fata est leviterque decidentes
  109. abrasit lacrimas nitente plectro.
  110. At tu, seu rapidum poli per axem
  111. Famae curribus arduis levatus,
  112. qua surgunt animae potentiores,
  113. [*](frementis s: prementis LM. neque te decora neque tuis virtutibus. of the Libyan god Ammon (= Jupiter). )
  114. terras despicis et sepulcra rides;
  115. seu pacis merito nemus reclusi
  116. felix Elysii tenes in oris,
  117. quo Pharsalica turba congregatio,
  118. et te nobile carmen insonantem
  119. Pompei comitantur et Catones,
  120. seu [*]() magna sacer et superbus umbra
  121. noscis [*]() Tartaron et procul noeentum
  122. audis verbera pallidumque visa
  123. matris lampade respicis Neronem,
  124. adsis lucidus et vocante Polla
  125. unum, quaeso, diem deos silentum
  126. exores: solet hoc patere limen
  127. ad nuptas redeuntibus maritis.
  128. haec te non thiasis procax dolosis
  129. falsi numinis induit figura,
  130. ipsum sed colit et frequentat ipsum
  131. imis altius insitum medullis,
  132. ac solacia vana [*]() subministrat
  133. vultus, qui simili notatus auro
  134. stratis praenitet incubatque somno
  135. securae. procul hinc abite, Mortes:
  136. haec vitae genialis est origo.
  137. cedat luctus atrox genisque manent
  138. iam dulces lacrimae dolorque festus,
  139. quicquid fleverat ante, nunc adoret.
  140. [*](seu Heinsius: tu LM: dum Bursian. )[*](noscis Haupt: nescis LM. )[*](vana L M: vera Baehrens. Protesilaus, who was allowed to return to his wife for one day. Laodamia venerated her husband in the form of )

Tibi certe, Polli dulcissime et hac cui tam fideliter inhaeres quiete dignissime. non habeo diu probandam libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri frequenter expaveris, quotiens in illius facundiae tuae penetrali seductus altius litteras intro et in omnes a te studiorum sinus ducor. Securus itaque tertius hic silvarum nostrarum liber ad te mittitur. Habuerat quidem te secundus testem sed hic habet auctorem. Nam primum limen eius Hercules Surrentinus aperit, quem in litore tuo consecratum, statim ut videram, his versibus adoravi. Sequitur libellus, quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem, Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum. Merebatur et Claudi Etrusci mei pietas aliquod ex studiis nostris solacium, cum lugeret veris—quod iam

rarissimum [*]() est—lacrimis senem patrem. Earinus praeterea, Germanici nostri libertus—scis [*]() quamdiu desiderium eius moratus sim. cum petisset ut capillos suos. quos eum geminata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, versibus dedicarem. Summa est egloga. qua mecum secedere Neapolim Claudiam meam exhortor. Hic. si verum dicimus, sermo et quidem securus, ut cum uxore et qui persuadere malit quam placere. Huic praecipue libello favebis. cum scias hanc destinationem quietis meae tibi maxime intendere meque non tam in patriam quam ad te secedere. Vale.

  1. Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra
  2. Pollius et causas designat desidis anni,
  3. quod coleris maiore tholo, nec litora pauper
  4. nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis,
  5. sed nitidos postes Graisque effulta metallis
  6. culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti
  7. ignis ab Oetaea conscendens aethera flamma,
  8. vix oculis animoque fides, tune ille reclusi
  9. [*](iam rarissimum Baehrens: amarissimum M: rarissimum )[*](scis Vollmer: scit M. )
  10. liminis et parvae custos inglorius arae?
  11. unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti
  12. Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum!
  13. o velox pietas! steriles hic nuper harenas,
  14. adsparsum pelago montis latus hirtaque dumis
  15. saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
  16. cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes
  17. ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
  18. an Getica venere lyra? stupet ipse labores
  19. annus, et angusti bisseno limite menses
  20. longaevum mirantur opus. deus attulit arces
  21. erexitque suas atque obluctantia saxa
  22. summovit nitens et magno pectore montem
  23. reppulit: immitem credas iussisse novercam.
  24. Ergo age. seu patrios liber iam legibus Argos
  25. incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,
  26. sive tui solium Iovis et virtute parata
  27. astra tenes, haustumque tibi succincta beati
  28. nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:
  29. huc ades et genium templis nascentibus infer,