Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. ignorant fluctus terraeque silentia malunt.
  2. his favit natura locis, hic victa colenti
  3. cessit et ignotos docilis mansuevit in usus.
  4. mons erat hic, ubi plana vides; et lustra fuerunt,
  5. quae nunc tecta subis; ubi nunc nemora ardua cernis,
  6. hic nec terra fuit: domuit possessor, et illum
  7. formantem rupes expugnantemque secuta
  8. gaudet humus, nunc cerne iugum discentia saxa
  9. intrantesque domos iussumque recedere montem,
  10. iam Methymnaei vatis manus et chelys una
  11. Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:
  12. et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
  13. Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras,
  14. si quid Apellei gaudent animasse colores,
  15. si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa