Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. umbra cadit vitreoque natant praetoria ponto,
  2. haec pelagi clamore fremunt, haec tecta sonoros
  3. ignorant fluctus terraeque silentia malunt.
  4. his favit natura locis, hic victa colenti
  5. cessit et ignotos docilis mansuevit in usus.
  6. mons erat hic, ubi plana vides; et lustra fuerunt,
  7. quae nunc tecta subis; ubi nunc nemora ardua cernis,
  8. hic nec terra fuit: domuit possessor, et illum
  9. formantem rupes expugnantemque secuta
  10. gaudet humus, nunc cerne iugum discentia saxa
  11. intrantesque domos iussumque recedere montem,
  12. iam Methymnaei vatis manus et chelys una
  13. Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:
  14. et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
  15. Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras,
  16. si quid Apellei gaudent animasse colores,
  17. si quid adhuc vacua, tamen admirabile, Pisa
  18. Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis
  19. aut Polycliteo iussum est quod vivere caelo,
  20. aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,