Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. divitias avidique animum dispendia torquent
  2. fenoris: expositi census et docta fruendi
  3. temperies. non ulla deo meliore cohaerent
  4. pectora, non alias docuit [*]() Concordia mentes.
  5. discite securi, quorum de pectore mixtae
  6. in longum coiere faces sanetusque pudicae
  7. servat amicitiae leges amor. ite per annos
  8. saeculaque et priscae titulos praecedite famae.
  1. Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet
  2. arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo
  3. incurvata vadis redit inde cacumine recto
  4. ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis
  5. atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem.
  6. [*](praedocta cui non W. R. Hardie, C.R. xviii. p. 158. )[*](vertere Pol. (from P): vescere M. )[*](docuit .V: decuit s. )
  7. quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas,
  8. Naides. et faciles, satis est, date carmina Fauni.
  9. Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae;
  10. ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen [*]() unam