Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- servat amicitiae leges amor. ite per annos
- saeculaque et priscae titulos praecedite famae.
- Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet
- arbor aquas complexa lacus, quae robore ab imo
- incurvata vadis redit inde cacumine recto
- ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis
- atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem. [*](praedocta cui non W. R. Hardie, C.R. xviii. p. 158. )[*](vertere Pol. (from P): vescere M. )[*](docuit .V: decuit s. )
- quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas,
- Naides. et faciles, satis est, date carmina Fauni.
- Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae;
- ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen [*]() unam
- in Pholoen. silvis haec [*]() fluminibusque sequentis
- nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat,
- iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci
- rura Quirinalesque fuga suspensa per agros
- Caelica tesca subit; ibi demum victa labore,
- fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti
- stant sine fraude lares, flavos collegit amictus
- artius et niveae [*]() posuit se margine ripae,
- insequitur velox pecorum deus et sua credit
- conubia; ardenti ianuam suspiria librat
- pectore, iam praedae levis imminet, ecce citatos
- advertit Diana gradus, dum per iuga septem
- errat Aventinaeque legit vestigia cervae.
- paenituit vidisse deam. conversaque fidas
- ad comites: ‘numquamne avidis arcebo rapinis
- hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici
- decrescet mihi turba chori?’ sic deinde locuta
- depromit pharetra telum breve, quod neque flexis
- cornibus aut solito torquet stridore, sed una
- emisit contenta manu laevamque soporae [*]()
- Naidos aversa fertur tetigisse sagitta.
- illa diem pariter surgens hostemque protervum
- vidit et in fontem, niveos ne panderet artus, [*](et tamen M: it tamen s. )[*](haec m Pol. (from P): et M: sed Krohn. )[*](niveae M: viridi Markland: curvae, nitidae edd.: vivae Slater, niveae is certainly doubtful, though lie may be thinking of flowers. )[*](soporae Krohn: soporem M. )
- sic tota cum veste ruit. stagnisque sub altis
- Pana sequi credens ima latus implicat alga.
- quid faceret subito deceptus praedo? nec altis
- credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet
- pellis et a tenero nandi rudis: omnia questus,
- immitem Bromium,[*]() stagna invida et invida tela,
- primaevam visu platanum, cui longa propago
- innumeraeque manus et iturus in aethera vertex,
- deposuit iuxta vivamque adgessit harenam
- optatisque aspergit aquis et talia mandat:
- ‘vive diu nostri pignus memorabile voti,
- arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae
- tu saltem declinis ama, preme frondibus undam.
- illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno
- aestuet aut dura feriatur grandine; tantum
- spargere tu laticem et foliis turbare memento.
- tunc ego teque diu recolam dominamque benignae
- sedis et inlaesa tutabor utramque senecta,
- ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra
- populus et nostrae stupeant tua germina pinus.’
- sic ait. illa dei veteres animata calores
- uberibus stagnis obliquo pendula trunco
- incubat atque umbris scrutatur amantibus undas,
- sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet
- nec patitur tactus, tandem eluctata sub auras