Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- quaesisti lascivus enim tardeque parasti.
- hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim
- carus uterque parens atque in tua gaudia liber,
- ne quererere genus, raptum sed protinus alvo
- sustulit exsultans ac prima lucida voce
- astra salutantem dominus sibi mente dicavit,
- amplexusqne sinu tulit et genuisse putavit,
- fas mihi sanctorum venia dixisse parentum,
- tuque, oro, Natura, sinas, cui prima per orbem
- iura animis sancire datum: non omnia sanguis
- proximus aut serie generis demissa propago
- alligat; interius nova saepe adscitaque serpunt
- pignora conexis. natos genuisse necesse est,
- elegisse iuvat, tenero sic blandus Achilli
- semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron,
- nec senior Peleus natum comitatus in arma
- Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.
- optabat longe reditus Pallantis ovantis
- Evander, fidus pugnas spectabat Acoetes.
- cumque procul nitidis genitor cessaret ab astris,