Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. compositosque sales meditataque verba locutus
  2. quaesisti lascivus enim tardeque parasti.
  3. hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim
  4. carus uterque parens atque in tua gaudia liber,
  5. ne quererere genus, raptum sed protinus alvo
  6. sustulit exsultans ac prima lucida voce
  7. astra salutantem dominus sibi mente dicavit,
  8. amplexusqne sinu tulit et genuisse putavit,
  9. fas mihi sanctorum venia dixisse parentum,
  10. tuque, oro, Natura, sinas, cui prima per orbem
  11. iura animis sancire datum: non omnia sanguis
  12. proximus aut serie generis demissa propago
  13. alligat; interius nova saepe adscitaque serpunt
  14. pignora conexis. natos genuisse necesse est,
  15. elegisse iuvat, tenero sic blandus Achilli
  16. semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron,
  17. nec senior Peleus natum comitatus in arma
  18. Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.
  19. optabat longe reditus Pallantis ovantis
  20. Evander, fidus pugnas spectabat Acoetes.