Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. non te barbaricae versabat turbo catastae,
  2. nec mixtus Phariis venalis mercibus infans
  3. compositosque sales meditataque verba locutus
  4. quaesisti lascivus enim tardeque parasti.
  5. hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim
  6. carus uterque parens atque in tua gaudia liber,
  7. ne quererere genus, raptum sed protinus alvo
  8. sustulit exsultans ac prima lucida voce
  9. astra salutantem dominus sibi mente dicavit,
  10. amplexusqne sinu tulit et genuisse putavit,
  11. fas mihi sanctorum venia dixisse parentum,
  12. tuque, oro, Natura, sinas, cui prima per orbem
  13. iura animis sancire datum: non omnia sanguis
  14. proximus aut serie generis demissa propago
  15. alligat; interius nova saepe adscitaque serpunt
  16. pignora conexis. natos genuisse necesse est,
  17. elegisse iuvat, tenero sic blandus Achilli
  18. semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron,
  19. nec senior Peleus natum comitatus in arma
  20. Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.