Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. funere? tu domino requies portusque senectae,
  2. [*](brachia, quo Saftien: brachiaque M. )[*](tumentem Pol.(from P): timentem M. )[*](ipso poste s: ipsos postes M. )
  3. tu modo deliciae, dulces modo pectore curae,
  4. non te barbaricae versabat turbo catastae,
  5. nec mixtus Phariis venalis mercibus infans
  6. compositosque sales meditataque verba locutus
  7. quaesisti lascivus enim tardeque parasti.
  8. hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim
  9. carus uterque parens atque in tua gaudia liber,
  10. ne quererere genus, raptum sed protinus alvo
  11. sustulit exsultans ac prima lucida voce
  12. astra salutantem dominus sibi mente dicavit,
  13. amplexusqne sinu tulit et genuisse putavit,
  14. fas mihi sanctorum venia dixisse parentum,
  15. tuque, oro, Natura, sinas, cui prima per orbem
  16. iura animis sancire datum: non omnia sanguis
  17. proximus aut serie generis demissa propago
  18. alligat; interius nova saepe adscitaque serpunt
  19. pignora conexis. natos genuisse necesse est,
  20. elegisse iuvat, tenero sic blandus Achilli
  21. semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron,