Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et situs in thalamis et maesta silentia mensis!
  2. Quid mirum, tanto si te pius altor honorat
  3. funere? tu domino requies portusque senectae,
  4. [*](brachia, quo Saftien: brachiaque M. )[*](tumentem Pol.(from P): timentem M. )[*](ipso poste s: ipsos postes M. )
  5. tu modo deliciae, dulces modo pectore curae,
  6. non te barbaricae versabat turbo catastae,
  7. nec mixtus Phariis venalis mercibus infans
  8. compositosque sales meditataque verba locutus
  9. quaesisti lascivus enim tardeque parasti.
  10. hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim
  11. carus uterque parens atque in tua gaudia liber,
  12. ne quererere genus, raptum sed protinus alvo
  13. sustulit exsultans ac prima lucida voce
  14. astra salutantem dominus sibi mente dicavit,
  15. amplexusqne sinu tulit et genuisse putavit,
  16. fas mihi sanctorum venia dixisse parentum,
  17. tuque, oro, Natura, sinas, cui prima per orbem
  18. iura animis sancire datum: non omnia sanguis
  19. proximus aut serie generis demissa propago
  20. alligat; interius nova saepe adscitaque serpunt
  21. pignora conexis. natos genuisse necesse est,