Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. miscet et alternum pueri partitur amorem.
  2. Hic finis rapto, quin tu iam vulnera sedas
  3. et tollis mersum luctu caput? omnia functa
  4. aut moritura vides: obeunt noctesque diesque
  5. astraque, nec solidis prodest sua machina terris,
  6. nam populus mortale genus plebisque caducae
  7. quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;
  8. his amor exitio, furor his et saeva cupido,
  9. ut sileain morbos; hos ora rigentia Brumae,
  10. illos implacido letalis Sirius igni,
  11. hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.
  12. quicquid init ortus, finem timet, ibimus omnes,
  13. ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris,
  14. ast hic quem gemimus. felix hominesque deosque
  15. et dubius casus et caecae lubrica vitae
  16. effugit, immunis fatis, non ille rogavit,
  17. non timuit meruitve [*]() mori: nos anxia plebes,
  18. nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aevi
  19. exitus, incertum, quibus instet fulmen ab astris,
  20. quae nubes fatale sonet, nil flecteris istis?