Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentem
  2. spernit et ignota credit de stirpe nepotum.
  3. mox ubi delicias et rari pignus amici
  4. sensit et amissi puerum solacia Blaesi,
  5. tollit humo magnaque ligat cervice diuque
  6. [*](aevoque Gulielmus: ac voce M. )[*](ignis Koestlin: anguis M. )
  7. ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis
  8. Elysii, steriles ramos mutasque volucres
  9. porgit et obtunso pallentes germine flores.
  10. nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandus
  11. miscet et alternum pueri partitur amorem.
  12. Hic finis rapto, quin tu iam vulnera sedas
  13. et tollis mersum luctu caput? omnia functa
  14. aut moritura vides: obeunt noctesque diesque
  15. astraque, nec solidis prodest sua machina terris,
  16. nam populus mortale genus plebisque caducae
  17. quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;
  18. his amor exitio, furor his et saeva cupido,