Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras
  2. Ausonios inter proceres seriemque Quirini
  3. adgnovit, timide primum vestigia iungit
  4. accessu tacito summosque lacessit amictus,
  5. inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentem
  6. spernit et ignota credit de stirpe nepotum.
  7. mox ubi delicias et rari pignus amici
  8. sensit et amissi puerum solacia Blaesi,
  9. tollit humo magnaque ligat cervice diuque
  10. [*](aevoque Gulielmus: ac voce M. )[*](ignis Koestlin: anguis M. )
  11. ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis
  12. Elysii, steriles ramos mutasque volucres
  13. porgit et obtunso pallentes germine flores.
  14. nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandus
  15. miscet et alternum pueri partitur amorem.
  16. Hic finis rapto, quin tu iam vulnera sedas
  17. et tollis mersum luctu caput? omnia functa
  18. aut moritura vides: obeunt noctesque diesque
  19. astraque, nec solidis prodest sua machina terris,
  20. nam populus mortale genus plebisque caducae
  21. quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;