Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
  2. quodque Arabes Phariique Palaestinique [*]() liquores
  3. arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
  4. prodigus et totos Melior succendere census,
  5. desertas exosus opes: sed non capit ignis
  6. invidus, atque artae desunt in munera flammae.
  7. horror habet sensus, qualem te funere summo
  8. atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
  9. extimui! tune ille hilaris comisque videri?
  10. unde animi saevaeque manus et barbarus horror,
  11. dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam,
  12. nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis
  13. dilectosque premis visus et frigida lambis
  14. oscula? erant illic genitor materque iacentis
  15. maesta, sed attoniti te spectavere parentes.
  16. quid mirum .' plebs cuncta nefas et praevia flerunt
  17. agmina, Flaminio quae limite Molvius agger
  18. [*](Palaestinique Selden: palam est vidique M. )
  19. transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans
  20. traditur, et gemitum formaque aevoque [*]() meretur:
  21. talis in Isthmiaeos probatus ab aequore portus