Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit.
  2. quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
  3. quodque Arabes Phariique Palaestinique [*]() liquores
  4. arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
  5. prodigus et totos Melior succendere census,
  6. desertas exosus opes: sed non capit ignis
  7. invidus, atque artae desunt in munera flammae.
  8. horror habet sensus, qualem te funere summo
  9. atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
  10. extimui! tune ille hilaris comisque videri?
  11. unde animi saevaeque manus et barbarus horror,
  12. dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam,
  13. nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis
  14. dilectosque premis visus et frigida lambis
  15. oscula? erant illic genitor materque iacentis