Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- exedit puerile decus, manesque subivit
- integer et nullo temeratus corpora damno,
- qualis erat.Quid ego exsequias et prodiga flammis
- dona loquar maestoque ardentia funera luxu?
- quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit.
- quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
- quodque Arabes Phariique Palaestinique [*]() liquores
- arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
- prodigus et totos Melior succendere census,
- desertas exosus opes: sed non capit ignis
- invidus, atque artae desunt in munera flammae.
- horror habet sensus, qualem te funere summo
- atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
- extimui! tune ille hilaris comisque videri?
- unde animi saevaeque manus et barbarus horror,
- dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam,
- nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis
- dilectosque premis visus et frigida lambis
- oscula? erant illic genitor materque iacentis
- maesta, sed attoniti te spectavere parentes.