Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. gratum est, Fata. tamen, quod non mors lenta iacentis
  2. exedit puerile decus, manesque subivit
  3. integer et nullo temeratus corpora damno,
  4. qualis erat.Quid ego exsequias et prodiga flammis
  5. dona loquar maestoque ardentia funera luxu?
  6. quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit.
  7. quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
  8. quodque Arabes Phariique Palaestinique [*]() liquores
  9. arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
  10. prodigus et totos Melior succendere census,
  11. desertas exosus opes: sed non capit ignis
  12. invidus, atque artae desunt in munera flammae.
  13. horror habet sensus, qualem te funere summo
  14. atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
  15. extimui! tune ille hilaris comisque videri?
  16. unde animi saevaeque manus et barbarus horror,
  17. dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam,
  18. nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis
  19. dilectosque premis visus et frigida lambis
  20. oscula? erant illic genitor materque iacentis