Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et prohibet gemitus consolaturque dolentem.
  2. gratum est, Fata. tamen, quod non mors lenta iacentis
  3. exedit puerile decus, manesque subivit
  4. integer et nullo temeratus corpora damno,
  5. qualis erat.Quid ego exsequias et prodiga flammis
  6. dona loquar maestoque ardentia funera luxu?
  7. quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit.
  8. quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
  9. quodque Arabes Phariique Palaestinique [*]() liquores
  10. arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
  11. prodigus et totos Melior succendere census,