Silvae
Statius, P. Papinius (Publius Papinius)
Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- exaudit tibique ora movet, tibi verba relinquit
- et prohibet gemitus consolaturque dolentem.
- gratum est, Fata. tamen, quod non mors lenta iacentis
- exedit puerile decus, manesque subivit
- integer et nullo temeratus corpora damno,
- qualis erat.Quid ego exsequias et prodiga flammis
- dona loquar maestoque ardentia funera luxu?
- quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit.
- quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
- quodque Arabes Phariique Palaestinique [*]() liquores
- arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
- prodigus et totos Melior succendere census,
- desertas exosus opes: sed non capit ignis
- invidus, atque artae desunt in munera flammae.
- horror habet sensus, qualem te funere summo
- atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
- extimui! tune ille hilaris comisque videri?
- unde animi saevaeque manus et barbarus horror,
- dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam,
- nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis
- dilectosque premis visus et frigida lambis
- oscula? erant illic genitor materque iacentis
- maesta, sed attoniti te spectavere parentes.
- quid mirum .' plebs cuncta nefas et praevia flerunt
- agmina, Flaminio quae limite Molvius agger [*](Palaestinique Selden: palam est vidique M. )
- transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans
- traditur, et gemitum formaque aevoque [*]() meretur:
- talis in Isthmiaeos probatus ab aequore portus
- naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon;
- sic et in anguiferae ludentem gramine Lernae
- rescissum squamis avidus bibit ignis [*]() Ophelten.
- Pone metus Letique minas desiste vereri:
- illum nec temo latrabit Cerberus ore,
- nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydris
- terrebit; quin ipse avidae trux navita cumbae
- interius steriles ripas et adusta subibit
- litora, ne puero dura ascendisse facultas.
- Quid mihi gaudenti proles Cyllenia virga
- nuntiat? estne aliquid tam saevo in tempore laetum?
- noverat effigies generosique ardua Blaesi
- ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem
- te videt et similes tergentem pectore ceras,
- hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras
- Ausonios inter proceres seriemque Quirini
- adgnovit, timide primum vestigia iungit
- accessu tacito summosque lacessit amictus,
- inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentem
- spernit et ignota credit de stirpe nepotum.
- mox ubi delicias et rari pignus amici
- sensit et amissi puerum solacia Blaesi,
- tollit humo magnaque ligat cervice diuque [*](aevoque Gulielmus: ac voce M. )[*](ignis Koestlin: anguis M. )
- ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis
- Elysii, steriles ramos mutasque volucres
- porgit et obtunso pallentes germine flores.
- nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandus
- miscet et alternum pueri partitur amorem.
- Hic finis rapto, quin tu iam vulnera sedas
- et tollis mersum luctu caput? omnia functa
- aut moritura vides: obeunt noctesque diesque