Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. reliquias., solum meminit solumque vocantem
  2. exaudit tibique ora movet, tibi verba relinquit
  3. et prohibet gemitus consolaturque dolentem.
  4. gratum est, Fata. tamen, quod non mors lenta iacentis
  5. exedit puerile decus, manesque subivit
  6. integer et nullo temeratus corpora damno,
  7. qualis erat.Quid ego exsequias et prodiga flammis
  8. dona loquar maestoque ardentia funera luxu?
  9. quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit.
  10. quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
  11. quodque Arabes Phariique Palaestinique [*]() liquores
  12. arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
  13. prodigus et totos Melior succendere census,
  14. desertas exosus opes: sed non capit ignis