Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. murmurat: in te omnes vacui iam pectoris efflat
  2. reliquias., solum meminit solumque vocantem
  3. exaudit tibique ora movet, tibi verba relinquit
  4. et prohibet gemitus consolaturque dolentem.
  5. gratum est, Fata. tamen, quod non mors lenta iacentis
  6. exedit puerile decus, manesque subivit
  7. integer et nullo temeratus corpora damno,
  8. qualis erat.Quid ego exsequias et prodiga flammis
  9. dona loquar maestoque ardentia funera luxu?
  10. quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit.
  11. quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
  12. quodque Arabes Phariique Palaestinique [*]() liquores
  13. arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
  14. prodigus et totos Melior succendere census,
  15. desertas exosus opes: sed non capit ignis
  16. invidus, atque artae desunt in munera flammae.
  17. horror habet sensus, qualem te funere summo
  18. atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
  19. extimui! tune ille hilaris comisque videri?
  20. unde animi saevaeque manus et barbarus horror,
  21. dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam,
  22. nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis
  23. dilectosque premis visus et frigida lambis
  24. oscula? erant illic genitor materque iacentis
  25. maesta, sed attoniti te spectavere parentes.
  26. quid mirum .' plebs cuncta nefas et praevia flerunt
  27. agmina, Flaminio quae limite Molvius agger
  28. [*](Palaestinique Selden: palam est vidique M. )
  29. transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans
  30. traditur, et gemitum formaque aevoque [*]() meretur:
  31. talis in Isthmiaeos probatus ab aequore portus
  32. naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon;
  33. sic et in anguiferae ludentem gramine Lernae
  34. rescissum squamis avidus bibit ignis [*]() Ophelten.
  35. Pone metus Letique minas desiste vereri:
  36. illum nec temo latrabit Cerberus ore,
  37. nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydris
  38. terrebit; quin ipse avidae trux navita cumbae
  39. interius steriles ripas et adusta subibit
  40. litora, ne puero dura ascendisse facultas.
  41. Quid mihi gaudenti proles Cyllenia virga
  42. nuntiat? estne aliquid tam saevo in tempore laetum?
  43. noverat effigies generosique ardua Blaesi
  44. ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem
  45. te videt et similes tergentem pectore ceras,
  46. hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras
  47. Ausonios inter proceres seriemque Quirini
  48. adgnovit, timide primum vestigia iungit
  49. accessu tacito summosque lacessit amictus,
  50. inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentem
  51. spernit et ignota credit de stirpe nepotum.
  52. mox ubi delicias et rari pignus amici
  53. sensit et amissi puerum solacia Blaesi,
  54. tollit humo magnaque ligat cervice diuque
  55. [*](aevoque Gulielmus: ac voce M. )[*](ignis Koestlin: anguis M. )
  56. ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis
  57. Elysii, steriles ramos mutasque volucres
  58. porgit et obtunso pallentes germine flores.
  59. nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandus
  60. miscet et alternum pueri partitur amorem.
  61. Hic finis rapto, quin tu iam vulnera sedas
  62. et tollis mersum luctu caput? omnia functa
  63. aut moritura vides: obeunt noctesque diesque
  64. astraque, nec solidis prodest sua machina terris,
  65. nam populus mortale genus plebisque caducae
  66. quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;
  67. his amor exitio, furor his et saeva cupido,
  68. ut sileain morbos; hos ora rigentia Brumae,
  69. illos implacido letalis Sirius igni,
  70. hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.
  71. quicquid init ortus, finem timet, ibimus omnes,
  72. ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris,
  73. ast hic quem gemimus. felix hominesque deosque
  74. et dubius casus et caecae lubrica vitae
  75. effugit, immunis fatis, non ille rogavit,
  76. non timuit meruitve [*]() mori: nos anxia plebes,
  77. nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aevi
  78. exitus, incertum, quibus instet fulmen ab astris,
  79. quae nubes fatale sonet, nil flecteris istis?
  80. sed flectere libens, ades huc emissus ab atro
  81. limine, cui soli cuncta impetrare facultas.
  82. Glaucia 2—insontes animas nec portitor arcet
  83. nec durae comes ille ferae—: tu pectora mulce,
  84. [*](meruitve M: renuitve Heinsius. )[*](Glaucia M: Glaucia si Macnaghten. Glaucia nam s. = Hydra, as in Virg. Aen. vi. 287: Vollmer makes Cerberus the beast, and the comrade a figure found on a wall-painting by the side of Cerberus, and described Lucan, Phars. vi. 702; cf. Sil. It. Pun. xiii. 587. )
  85. tu prohibe manare genas noctesque beatas
  86. dulcibus alloquiis et vivis vultibus imple,
  87. et periisse nega. desolatamque sororem,
  88. qui potes, et miseros perge insinuare parentes.
  1. Est inter notos Sirenum nomine muros
  2. saxaque Tyrrhenae templis onerata Minervae
  3. celsa Dicarchei speculatrix villa profundi,
  4. qua Bromio dilectus ager. collesque per altos
  5. uritur et prelis non invidet uva Falernis.
  6. huc me post patrii laetum quinquennia lustri,
  7. cum stadio iam pigra quies canusque sederet
  8. pulvis ad Ambracias conversa gymnade frondes,
  9. trans gentile fretum placidi facundia Polli
  10. detulit et nitidae iuvenilis gratia Pollae.
  11. flectere iam cupidum gressus, qua limite noto
  12. Appia longarum teritur regina viarum.
  13. Sed iuvere morae, placido lunata recessi!
  14. hinc atque hinc curvas perrumpunt aequora rupes,
  15. dat natura locum montique intervenit unum [*]()
  16. litus et in terras scopulis pendentibus exit.
  17. gratia prima loci, gemina testudine fumant
  18. balnea, et e terris occurrit dulcis amaro
  19. nympha mari. levis hic Phorci chorus udaque crines
  20. Cymodoce viridisque cupit Galatea lavari.
  21. ante domum tumidae moderator caerulus undae
  22. excubat, innocui custos laris: huius amico
  23. spumant templa salo. felicia rura tuetur
  24. Alcides; gaudet gemino sub numine portus:
  25. hic servat terras, hic saevis fluctibus obstat.
  26. mira quies pelagi: ponunt hic lassa furorem
  27. aequora, et insani spirant clementius austri,
  28. hic praeceps minus audet hiems, nulloque tumultu
  29. stagna modesta iacent dominique imitantia mores.
  30. Inde per obliquas erepit porticus arces,
  31. urbis opus, longoque domat saxa aspera dorso,
  32. qua prius obscuro permixti pulvere soles
  33. et feritas inamoena viae, nunc ire voluptas: