Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. murmurat: in te omnes vacui iam pectoris efflat
  2. reliquias., solum meminit solumque vocantem
  3. exaudit tibique ora movet, tibi verba relinquit
  4. et prohibet gemitus consolaturque dolentem.
  5. gratum est, Fata. tamen, quod non mors lenta iacentis
  6. exedit puerile decus, manesque subivit
  7. integer et nullo temeratus corpora damno,
  8. qualis erat.Quid ego exsequias et prodiga flammis
  9. dona loquar maestoque ardentia funera luxu?
  10. quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit.
  11. quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
  12. quodque Arabes Phariique Palaestinique [*]() liquores
  13. arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
  14. prodigus et totos Melior succendere census,
  15. desertas exosus opes: sed non capit ignis
  16. invidus, atque artae desunt in munera flammae.
  17. horror habet sensus, qualem te funere summo
  18. atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
  19. extimui! tune ille hilaris comisque videri?
  20. unde animi saevaeque manus et barbarus horror,