Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. iam complexa manu crinem tenet infera Iuno.
  2. [*](non stringere Postgate: constringere M. )[*](angustante alas Postgate: angusta telas M. )
  3. ille tamen, Parcis fragiles urgentibus annos,
  4. te vultu moriente videt linguaque cadente
  5. murmurat: in te omnes vacui iam pectoris efflat
  6. reliquias., solum meminit solumque vocantem
  7. exaudit tibique ora movet, tibi verba relinquit
  8. et prohibet gemitus consolaturque dolentem.
  9. gratum est, Fata. tamen, quod non mors lenta iacentis
  10. exedit puerile decus, manesque subivit
  11. integer et nullo temeratus corpora damno,
  12. qualis erat.Quid ego exsequias et prodiga flammis
  13. dona loquar maestoque ardentia funera luxu?
  14. quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit.
  15. quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
  16. quodque Arabes Phariique Palaestinique [*]() liquores
  17. arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
  18. prodigus et totos Melior succendere census,
  19. desertas exosus opes: sed non capit ignis
  20. invidus, atque artae desunt in munera flammae.
  21. horror habet sensus, qualem te funere summo