Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Vixdum caerula nox subibat orbem,
  2. descendit media nitens harena
  3. densas flammeus orbis inter umbras
  4. vincens Gnosiacae facem coronae,
  5. conlucet polus ignibus nihilque
  6. obscurae patitur licere nocti,
  7. fugit pigra Quies inersque Somnus
  8. haec cernens alias abit in urbes,
  9. quis spectacula, quis iocos licentes,
  10. quis convivia, quis dapes inemptas,
  11. largi flumina quis canat Lyaei?
  12. iam iam deficio tuoque Baccho [*]()
  13. in serum trahor ebrius soporem.
  14. Quos ibit procul hic dies per annos
  15. quam nullo sacer exolescet aevo!
  16. dum montes Latii paterque Thybris.
  17. dum stabit tua Roma dumque terris
  18. quod reddis Capitolium manebit.
  19. [*](tuoque Baccho s: tuaque Baccho M. )

Et familiaritas nostra qua gaudeo. Melior, vir optime nec minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te [*]() liber meus etiam sine epistola spectet.[*]() Primum enim habet Glauciam nostrum, cuius gratissima infantia [*]() et qualem plerumque infelices sortiuntur (apud te complexus amabam) iam non tibi. Huius amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter, ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem. Nec nunc eam apud te iacto, qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confido scriptum et dolenti datum, cum paene supervacua sint tarda solacia. Polli mei villa Surrentina quae sequitur, debuit a me vel in honorem eloquentiae eius diligentius diei. sed amicus ignovit. In arborem certe tuam. Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos. Eandem exigebat [*](ad te Vullmer; altae M, alter s. ) [*](spectet Bachrens: expectet M. (Buchr. inserted ad te before spectet. ) [*](gratissima infantia M: gratissimam infantiam s. )

stili facilitatem leo mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum erat, saeratissimo Imperatori ni statim traderem Ad Ursum quoque nostrum, iuvenem candidissimum et sine iactura desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consolationem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter inserui, quia honorem eius tibi laturus accepto est. Cludit [*]() volumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, rarissima uxorum, eum hunc diem forte consuleremus, imputari sibi voluit. Ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui, haec qualiacumque sunt. Melior carissime, si tibi non displicuerint, a te publicum accipiant; si minus, ad me revertantur.[*](est. cludit Madrig: excludit M.)

  1. Quod tibi praerepti. Melior, solamen alumni,
  2. improbus ante rogos et adhuc vivente favilla