Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. elicuisse satis, paulum arma nocentia. Thebae,
  2. ponite: dilecto volo lascivire sodali.
  3. iunge. puer. cyathos—set ne numerare [*]() labora—
  4. cunctantemque intende chelyn: discede Laborque
  5. Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
  6. balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
  7. fronde verecunda.[*]() Clio mea ludit Etrusco.
  8. ite. deae virides, liquidosque advertite vultus
  9. et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
  10. veste nihil tectae, quales emergitis altis
  11. fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
  12. non vos. quae culpa decus infamastis aquarum.
  13. [*](set ne numerare Seriverius: et enumerare M, nec et Postgate. )[*](verecunda Bachrens: verecundo M. )
  14. sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso
  15. Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
  16. flumina et Herculei praedatrix cedat alumni,
  17. vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae,
  18. incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
  19. quas praeceps Anien atque exceptura natatus
  20. Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
  21. Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda