Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nec lassata voco totiens mihi numina. Musas;
  2. et te. Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan.
  3. tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
  4. terga premas: alios poscunt mea carmina coetus.
  5. Naidas, undarum dominas, regemque corusci
  6. ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
  7. elicuisse satis, paulum arma nocentia. Thebae,
  8. ponite: dilecto volo lascivire sodali.
  9. iunge. puer. cyathos—set ne numerare [*]() labora—
  10. cunctantemque intende chelyn: discede Laborque
  11. Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
  12. balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
  13. fronde verecunda.[*]() Clio mea ludit Etrusco.
  14. ite. deae virides, liquidosque advertite vultus
  15. et vitreum teneris crimen redimite corymbis,
  16. veste nihil tectae, quales emergitis altis
  17. fontibus et visu Satyros torquetis amantes,
  18. non vos. quae culpa decus infamastis aquarum.
  19. [*](set ne numerare Seriverius: et enumerare M, nec et Postgate. )[*](verecunda Bachrens: verecundo M. )
  20. sollicitare iuvat: procul hinc et fonte doloso
  21. Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu